PL 39, col. 1545

Sermones de diversis (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

concubitores, neque fures, neque avari, neque ebriosi,
neque maledici, neque rapaces, regnum Dei possidebunt.
Sed videte quemadmodum timorem et desperationem
salutis abstulerit eis, qui haec in vita veteri commiserunt. Et haec quidem,
inquit, fuistis, sed abluti estis,
sed sanctificati estis in nomine Domini nostri Jesu Christi,
et in Spiritu Dei nostri [(I Cor. VI, 9-11)]
.
9.
Poenitentia relapsis post Baptismum amplectenda.
Quisquis ergo post Baptismum aliquorum pristinorum
malorum opere obligatus tenetur, usque adeone sibi
inimicus est, ut adhuc dubitet vitam mutare, cum
tempus est, cum ita peccat et vivit? Nam utique quod
ita perseveranter peccat, thesaurizat sibi iram in die
irae et revelationis justi judicii Dei. Quod autem adhuc
vivit, patientia Dei ad poenitentiam eum adducit. Implicatus
igitur tam mortiferorum vinculis peccatorum
detrectat, aut differt, aut dubitat confugere ad ipsas
claves Ecclesiae, quibus solvatur in terra, ut sit solutus
in coelo; et audet sibi post hanc vitam, quia tantum
christianus dicitur, salutem aliquam polliceri;
nec veridico illo dominicae vocis tonitruo contremiscit, Non omnis qui dicit mihi, Domine, Domine, intrabit in
regnum coelorum; sed qui facit voluntatem Patris mei
qui in coelis est, ipse intrabit in regnum coelorum
[(Matth.
VII, 21)]
? Quid, ad Galatas idem apostolus, nonne talia
enumerans eodem fine concludit? Manifesta sunt,
inquit, opera carnis, quae sunt fornicationes, immunditiae,
luxuriae, idolorum servitus, veneficia, inimicitiae,
contentiones, aemulationes, animositates, dissensiones,
haereses, invidiae, ebrietates, comessationes, et his similia;
quae praedico vobis, sicut praedixi, quoniam qui talia
agunt, regnum Dei non possidebunt [(Galat. V, 19-21)]
.
Judicet ergo se ipsum homo in istis voluntate, dum
potest, et mores convertat in melius: ne cum jam
non poterit, etiam praeter voluntatem a Domino judicetur.
Et cum ipse in se protulerit severissimae medicinae,
sed tamen medicinae sententiam, veniat ad
antistites, per quos illi in Ecclesia claves ministrantur:
et tanquam bonus jam incipiens esse filius, maternorum
membrorum ordine custodito, a praepositis
Sacramentorum accipiat satisfactionis suae modum;
ut in offerendo sacrificio cordis contribulati devotus
et supplex, id tamen agat quod non solum ipsi prosit
ad recipiendam salutem, sed etiam caeteris ad
exemplum. Ut si peccatum ejus, non solum in gravi
ejus malo, sed etiam in tanto scandalo aliorum est,
atque hoc expedire utilitati Ecclesiae videtur antistiti,
in notitia multorum, vel etiam totius plebis agere
poenitentiam non recuset, non resistat, non lethali et
mortiferae plagae per pudorem addat tumorem. Meminerit
semper, quod superbis Deus resistit, humilibus
autem dat gratiam [(Jacobi IV, 6)]
. Quid enim est infelicius,
quid perversius, quam de ipso vulnere, quod
latere non potest, non erubescere, et de ligatura ejus
erubescere?
10.
In eos qui poenitentiae negligendae exemplum ex
aliis sumunt. A communione non prohibentur nisi sponte
confessi, vel legitime convicti. Nemo arbitretur, fratres,
propterea se consilium salutiferae hujus poenitentiae

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.