PL 39, col. 1849

Sermones suppositii de Scripturis (Auctor incertus (Augustinus Hipponensis)), J

2.
Christus, turtur et passer. Vox turturis, doctrina
castitatis. Christi domus, Ecclesia. Pulli, Christiani.
Nec sine causa in consequentibus statim Psalmista
subdidit, dicens: Etenim passer invenit sibi domum,
et turtur nidum sibi, ubi reponat pullos suos. In turture
et passere Salvator noster significatur, fratres
charissimi. Passer enim, ut scitis, perparva avis est;
turtur autem, ut legimus, pudicissima. Et ideo Salvator
noster passer dictus est, quia docuit primus
humilitatem; tartur dictus est, quia docuit primus
castitatem. Unde etiam in Canticis canticorum propheta
dicit, Vox turturis audita est in terra nostra [(Cant.
II, 12)]
. Vox turturis, doctrina intelligitur Salvatoris.
Audire coepit, puritatem castitatis adamavit. Etenim
passer invenit sibi domum, et turtur nidum sibi,
ubi reponat pullos suos. Quae est enim domus Christi,
nisi Ecclesia Dei? Quae est domus Christi, nisi conventus
populi christiani? Hanc ergo domum Salvator
cum ingenti pietate quaesivit, et invenit; hanc peculiariter
diligit. Merito peculiariter diligit, quam peculiariter
suo sanguine comparavit. In hac ergo domo
Salvator congregat pullos suos. Quos ergo credimus
Christi pullos? Quos, nisi populos christianos? Denique
qui sint Domini nostri pulli, ipse hodie conventus
vester ostendit. Dum enim aspicio vestram
congregationem, congregasse in ecclesia pullos video
Salvatorem. Quamvis legamus in aliis libris scriptum,
ut supra dixi, Et turtur nidum sibi, ubi reponat
pullos suos; sed utrumque in persona Ecclesiae
bene convenit: id est, quod nos Salvator et congreget
et reponat. Congregat enim nos, ut doctrinam illius
audiamus: et reponit, ut ab insidiis diaboli tuti
esse possimus. Quod ut faciat, et quotidie faciat, precemur
Deum Salvatorem nostrum; cui est cum Patre
et Spiritu sancto honor et gloria in saecula saeculorum.
Amen.
SERMO LV. De eo quod scriptum est in Psalmo CXVIII, 66, Bonitatem, et disciplinam, et scientiam doce me.
1.
Quid orandum. Bonitati necessaria disciplina, et
utrique scientia. Inter caetera quibus beatus David infirmitatibus
nostrarum medetur animarum, sub quadam
trinitatis regula orandi nos formam tenere, tanquam
peritissimus magister, erudiit, dicens: Bonitatem,
et disciplinam, et scientiam doce me, Domine.
Sollicitius itaque, fratres, intendite quas sibi potissimum
virtutes tribui rex propheticus deprecatur: Bonitatem,
et disciplinam, inquit, et scientiam doce me,
Domine. Vere novit recte vivere, qui recte novit orare.
Non enim petiit mundanarum divitiarum thesauros,
non regna finitima, non tempora prolixiora vivendi;
sed bonitatem se doceri simul et disciplinam
poposcit. Bonitas enim facit amabilem disciplinam,
et disciplina efficit inculpabilem bonitatem. Nec quemquam
latere puto, quia bonitas sine disciplina delictorum
mater est, et disciplina sine bonitate tristis
quaedam amaritudo vivendi. Scientiam praestari sibi
pariter implorat, ut noverit scienter sapienterque distinguere
qui sint termini bonitatis, et quam debeat
habere disciplina mensuram; ne forte aut nimiae remissionis
vitio bonitas inconsulta foedetur, aut disciplina
durior ipsa sui austeritate crudelescat. Vis, frater,
bonus esse peccanti? Benigne quidem facis: sed
ut vere sis bonus, vigorem ei adhibe disciplinae; ut
tua illi bonitas proficiat ad salutem. Quem utique si
nulla coercentis censurae increpatione terrueris, perniciosa
erit ei haec bonitas tua; quia permittis perire
peccantem, quem potueras salvare correctum. Rursum,
si nimio disciplinae rigore nullam scientia bonitatis
praetenderis medicinam; dum rigorem tuum
refugit peccans, peccati aegritudinem non curabis.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.