PL 4, col. 359

Epistolae 2 (Cyprianus Carthaginensis), J. P. Migne

In English: The Epistles of Cyprian 59.0 · The Epistles of Cyprian 59.1 · The Epistles of Cyprian 59.2

de reditu ab exilio, docens dilatam martyria
gloriam non minuere. Deinde, indicans divinitus
contigisse Cornelii martyrium et Lucii exilium, ad
confundendos Novatianos, praedicit illi instans martyrium;
ita Deo ordinante, ut non foris, sed apud
suos consummaretur ejus martyrium.
[(Vid. not. ad Epist. praeced.)]
97 EPISTOLA LIX. [(Erasm., III, 8. Pamel., Rigalt., Baluz., LIX. Paris., LVIII. Oxon., Lips., LXIV. Routh., rell. scr. III, p. 74 et 116.)] AD FIDUM, DE INFANTIBUS BAPTIZANDIS.
ARGUMENTUM-- hujus epistolae praecipuum paucis indicat
D. Augustinus, Epistola XXVIII ad Hieronymum:
« Beatus Cyprianus, inquit, non aliquod

decretum condens novum, sed Ecclesiae fidem firmissimam
servans, ad corrigendum eos qui putabant
ante octavum diem nativitatis non esse parvulum baptizandum,
mox natum rite baptizari posse, cum
suis quibusdam coepiscopis, censuit. Obiter tamen
sub principium pacem Victori cuidam, quamvis
contra decreta synodorum de lapsis datam, non
revocat, sed Therapio episcopo ne deinceps id
faciat interdicit. » E quo loco satis constat scriptam
hanc epistolam post utramque synodum de lapsis
quarum supra mentio Epistola LIV. Verum an
paulo post, an longo post tempore, incertum est; in
pace tamen scriptam contextus indicat.
[(Haec epistola supra recensetur inter acta conciliorum
Carthaginiensium quae sub S. Cypriano habita fuere.)]
99 EPISTOLA LX. [(Pamel., Rigalt., Baluz., LX. Paris., LIX. Oxon., Lips., LXII.)] AD EPISCOPOS NUMIDAS, DE REDEMPTIONE FRATRUM EX CAPTIVITATE BARBARORUM.

ARGUMENTUM.-- Deplorata sub initium captivitate fratrum,
Cyprianus sibi per episcopos Numidas nuntiata,
mittere se dicit sestertiorum centum millia, adscriptis
nominibus singulorum tum fratrum et sororum,
tum collegarum, qui aliquid contribuerant. Verisimile
est autem factam hanc captivitatem ab illis Barbaris,
contra quos Decius in bellum profectus, interfectus
est. Primi autem recens ediderunt hanc epistolam
Manutius et Morelius.
I.
Cyprianus Januario, Maximo, Proculo, Victori,
Modiano, Nemesiano, Nampulo, et Honorato fratribus

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.