PL 4, col. 385

Epistolae 2 (Cyprianus Carthaginensis), J. P. Migne

In English: The Epistles of Cyprian 63.0

quem sint secuti. Nam, si in sacrificio quod Christus
obtulit, non nisi Christus sequendus est, utique id
nos obaudire et facere oportet quod Christus fecit et
quod faciendum esse mandavit, quando ipse in Evangelio
dicat: Si feceritis quod mando vobis, jam non
dico vos servos, sed amicos [(Joan. XV, 14, 15)]
. Et quod
Christus debeat solus audiri, Pater etiam de coelo
contestatur dicens: Hic est filius meus dilectissimus in quo bene sensi, ipsum audite
[(Matth. XVII, 5)]
. Quare,
si solus Christus audiendus est, non debemus attendere
quid alius ante nos faciendum esse putaverit, sed quid
qui ante omnes est Christus prior fecerit. Neque enim
hominis consuetudinem sequi oportet, sed Dei veritatem,
cum per Esaiam prophetam Deus loquatur et
dicat: Sine causa autem colunt me, mandata et doctrinas
hominum docentes [(Isa. XXIX, 13)]
. Et iterum Dominus

in Evangelio hoc idem repetat dicens: 109 Rejicitis
mandatum Dei, ut traditionem vestram statuatis [(Marc.
VII, 13)]
. Sed et alio in loco ponit et dicit: Qui solverit
unum ex mandatis istis minimis, et sic docuerit homines,
minimus vocabitur in regno coelorum [(Matth. V,
19)]
. Quod si nec minima de mandatis Dominicis licet
solvere, quanto magis tam magna, tam grandia, tam
ad ipsum Dominicae passionis et nostrae redemptionis
sacramentum pertinentia fas non est infringere, aut
in aliud quam quod divinitus institutum sit humana
traditione mutare? Nam, si Jesus Christus Dominus
et Deus noster ipse est summus sacerdos Dei

Patris, et sacrificium Patri se ipsum primus obtulit,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.