PL 4, col. 398

Epistolae 2 (Cyprianus Carthaginensis), J. P. Migne

In English: The Epistles of Cyprian 66.0 · The Epistles of Cyprian 66.1 · The Epistles of Cyprian 66.3

ego et collegae mei qui praesentes aderant, et
compresbyteri nostri qui nobis assidebant, fratres
charissimi, cum cognovissemus quod Geminius Victor
frater noster de saeculo excedens Geminium Faustinum
presbyterum tutorem testamento suo nominaverit,
cum jam pridem in concilio episcoporum statutum
sit ne quis de clericis et Dei ministris tutorem vel curatorem
testamento suo constituat, quando singuli
divino sacerdotio honorati et in clerico ministerio
constituti non nisi altari et sacrifieiis deservire et
precibus atque orationibus vacare debeant. Scriptum
est enim: Nemo militans Deo obligat se molestiis saecularibus, ut possit placere ei cui se probavit [(II Tim. II, 4)]
.
Quod cum de omnibus dictum sit, quanto
magis molestiis et laqueis saecularibus obligari non

debent qui divinis rebus et spiritalibus occupati,
ab ecclesia recedere et ad terrenos et saeculares actus
vacare non possunt? Cujus ordinationis et religionis
formam levitae prius in lege tenuerunt, ut, cum terram
dividerent et possessiones partirentur undecim
tribus, Levitica tribus, quae templo et altari et ministeriis
divinis vacabat, nihil de illa divisionis portione
perciperet, sed, aliis terram colentibus, illa tantum
Deum coleret, et ad victum atque alimentum suum
ab undecim tribubus de fructibus qui nascebantur
decimas perciperet. Quod totum fiebat de auctoritate
et dispositione divina, ut qui operationibus divinis
insistebant, in nulla re avocarentur, nec cogitare
aut agere saecularia cogerentur. Quae nunc ratio
et forma in clero tenetur, ut qui in Ecclesia Domini

ordinatione clerica promoventur, in nullo ab administratione
divina avocentur, nec molestiis et negotiis

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.