PL 4, col. 427
Epistolae 2 (Cyprianus Carthaginensis), J. P. Migne
In English: The Epistles of Cyprian 81
claritatem quae revelabitur in nobis [(Ibid. 18)]
. Cujus
claritatis gloriam cogitantes, pressuras omnes et persecutiones
tolerare nos convenit, quia, etsi sunt multae
pressurae justorum, ex omnibus tamen liberantur
qui in Deum fidunt.
III.
Beatas etiam feminas quae vobiscum sunt in eadem
confessionis gloria constitutae, quae, Dominicam fidem
tenentes et sexu suo fortiores, non solum ipsae ad
gloriae coronam proximae sunt, sed et caeteris quoque
feminis exemplum de sua constantia praebuerunt. Ac,
ne quid deesset ad gloriam numeri vestri, ut omnis
vobiscum et sexus et aetas esset in honore, pueros
etiam vobis gloriosa confessione sociavit divina dignatio,
repraesentans nobis tale aliquid quale Ananias,
Azarias et Misahel illustres pueri aliquando fecerunt;
quibus inclusis in caminum cesserunt
ignes et refrigerium flammae dederunt, praesente
cum illis Domino et probante quod in confessores et
martyres ejus nihil posset gehennae ardor operari,
sed quod qui in Deum crederent, incolumes semper
et tuti in omnibus perseverarent. Et consideretis
diligentius peto, pro vestra religione, quae apud pueros
fides fuerit, quae promereri Dominum plenius
potuit. Ad omnia enim parati, sicut omnes esse debemus,
aiunt regi: Nabuchodonosor rex, non opus est