PL 4, col. 451
De habitu virginum (Cyprianus Carthaginensis), J. P. Migne
In English: On the Dress of Virgins 12 · On the Dress of Virgins 13
XIII.
Clamat etiam Spiritu sancto plenus Esaias,
et filias Sion auro et argento ac veste corruptas increpat
et objurgat perniciosis opibus affluentes et a
Deo per saeculi delicias recedentes: Exaltatae sunt,
ait, filiae Sion, et ambulaverunt alto collo, et nutu
oculorum et incessu pedum trahentes tunicas, et pedidibus
simul ludentes. Et humiliabit Deus principales
filias Sion, et revelabit Dominus habitum earum, et
auferet Dominus gloriam vestis illarum et ornamenta
earum et crines et cincinnos et lunulas et discriminalia
et armillas et botronatum et dextralia et annulos
et inaures et serica contexta cum auro et hyacintho. Et
erit pro odore suavitatis pulvis, et pro cingulo reste
cingeris, et pro ornamento capitis aureo calvitium habebis
[(Isa. III, 16-24)]
. Hoc Deus culpat, hoc denotat.
Hinc corruptas esse virgines, hinc a cultu vero atque
divino descivisse pronuntiat. Exaltatae ceciderunt,
comptae turpitudinem foeditatemque meruerunt. Sericum