PL 4, col. 452

De habitu virginum (Cyprianus Carthaginensis), J. P. Migne

In English: On the Dress of Virgins 13 · On the Dress of Virgins 14

et purpuram indutae Christum induere non possunt.
Auro et margaritis et monilibus adornatae ornamenta
cordis ac pectoris perdiderunt. Quis non id
execretur et fugiat quod alii fuerit exitio? quis id
appetat et assumat quod ad necem alterius pro gladio
fuerit et telo? Si hausto poculo moreretur ille qui
biberat, venenum scires esse quod ille potavit. Si,
accepto cibo, qui acceperat interiret, scires esse lethale
quod acceptum potuit occidere, nec ederes inde
nec biberes unde interiissc alios ante conspiceres.
Nunc quanta ignorantia veri est, animi quanta dementia,
id velle quod et nocuerit semper et noceat,
et putare quod inde ipsa non pereas unde alios periisse
cognoscas!
XIV.
Neque enim Deus coccineas aut purpureas

oves fecit, aut herbarum succis et conchyliis tingere
et colorare Ianas docuit, nec distinctis auro lapillis
et margaritis contexta serie et numerosa compage

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.