PL 4, col. 453

De habitu virginum (Cyprianus Carthaginensis), J. P. Migne

In English: On the Dress of Virgins 14

digestis monilia instituit, quibus cervicem quam
fecit absconderes, ut operiatur illud quod Deus in
homine formavit, et conspiciatur id desuper quod
diabolus adinvenit. An vulnera inferri auribus Deus
voluit, quibus innocens adhuc infantia et mali saecularis
ignara crucietur, ut postea de aurium cicatricibus
et cavernis pretiosa grana dependeant, gravia
etsi non suo pondere, mercium tamen quantitate?
Quae omnia peccatores et apostatae angeli suis artibus
prodiderunt quando, ad terrena contagia devoluti, a
coelesti vigore recesserunt. Illi et oculos circumducto

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.