PL 4, col. 513

De unitate ecclesiae (Cyprianus Carthaginensis), J. P. Migne

In English: On the Unity of the Church 17 · On the Unity of the Church 18

autem cavete, ecce praedixi vobis omnia [(Marc. XII, 23)]
.
Vitate, quaeso vos, fratres, ejusmodi homines, et a
latere atque auribus vestris perniciosa colloquia velut
contagium mortis arcete, sicut scriptum est: Sepi
aures tuas spinis, et noli audire linguam nequam [(Eccli.
XXVIII, 28)]
. Et iterum: Corrumpunt ingenia bona
confabulationes pessimae [(I Cor. XV, 33)]
: Docet
Dominus et admonet a talibus recedendum. Caeci
sunt, inquit, duces caecorum. Caecus autem caecum ducens,
simul in foveam cadunt [(Matth. XV, 14)]
. Aversandus
est talis atque fugiendus quisquis fuerit ab
Ecclesia separatus. Perversus est hujusmodi et peccat,
et est a semetipso damnatus [(Tit. III, 11)] . An
esse sibi cum Christo videtur qui adversus sacerdotes
Christi facit, qui se a cleri ejus et plebis societate

secernit? Arma ille contra Ecclesiam portat, contra
Dei dispositionem repugnat. Hostis altaris, adversus
sacrificium Christi rebellis, pro fide perfidus, pro religione
sacrilegus, inobsequens servus, filius impius,
frater inimicus, contemptis episcopis et Dei sacerdotibus
derelictis, constituere audet aliud altare, precem
alteram illicitis vocibus facere, Dominicae hostiae
veritatem per falsa sacrificia profanare, nec scire
quoniam qui contra ordinationem Dei nititur, ob temeritatis
audaciam, divina animadversione punitur.
XVIII.
Sic Chore et Dathan et Abiron, qui sibi contra
Moysen et Aaron sacerdotem sacrificandi licentiam
vindicare conati sunt, poenas pro suis statim
conatibus pependerunt [(Num. XVI, 27)] . Terra, compagibus
ruptis, in profundum sinum patuit, stantes atque

viventes recedentis soli hiatus absorbuit. Nec tantum
eos qui auctores fuerant Dei indignantis ira percussit,
sed et caeteros ducentos quinquaginta participes ejusdem
furoris et comites, qui coagulati cum iisdem simul

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.