PL 4, col. 514

De unitate ecclesiae (Cyprianus Carthaginensis), J. P. Migne

In English: On the Unity of the Church 18 · On the Unity of the Church 19

ad audaciam fuerant, exiens a Domino ignis properata
ultione consumpsit, admonens scilicet et
ostendens contra Deum fieri quidquid improbi fuerint
ad destruendam ordinationem Dei humana voluntate
conati. Sic et Ozias rex, cum thuribulum ferens [(II
Paral. XXVI, 19)] , et contra legem Dei sacrificium sibi
violenter assumens, resistente sibi Azaria sacerdote,
obtemperare nollet et cedere, divina indignatione
confusus et leprae varietate in fronte maculatus est [(IV Reg., V)] ,
ea parte 201 corporis notatus offenso Domino
ubi signantur qui Dominum promerentur. Et filii
Aaron, qui imposuerunt altari ignem alienum, quem
non praeceperat Dominus, in conspectu statim Domini
vindicatis extincti sunt.
XIX.
Quos imitantur scilicet atque sectantur qui,

Dei traditione contempta, alienas doctrinas appetunt et
magisteria humanae institutionis inducunt; quos increpat
Dominus et objurgat in Evangelio suo dicens: Rejicitis mandatum Dei, ut traditionem vestram statuatis [(Marc. VII, 9)]
.
Pejus hoc crimen est quam quod
admisisse lapsi videntur; qui tamen in poenitentia
criminis constituti Deum plenis satisfactionibus deprecantur. Hic Ecclesia quaeritur et rogatur, illic Ecclesiae
repugnatur. Hic potest necessitas fuisse, illic
voluntas tenetur in scelere. Hic qui lapsus est sibi
tantum nocuit, illic qui haeresim vel schisma facere
conatus est multos secum trahendo decepit. Hic animae
unius est damnum, illic periculum plurimorum.
Certe peccasse se hic et intelligit, et lamentatur et
plangit; ille tumens in pectore suo, et in ipsis sibi

delictis placens, a matre filios segregat, oves a pastore
sollicitat, Dei sacramenta disturbat: et cum lapsus
semel peccaverit, ille quotidie peccat. Postremo
lapsus, martyrium postmodum consecutus, potest regni

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.