PL 4, col. 515
De unitate ecclesiae (Cyprianus Carthaginensis), J. P. Migne
In English: On the Unity of the Church 20 · On the Unity of the Church 19 · On the Unity of the Church 21
promissa percipere; ille, si extra Ecclesiam fuerit
occisus, ad Ecclesiae non potest praemia pervenire.
XX.
Nec quisquam miretur, dilectissimi fratres,
etiam de confessoribus quosdam ad ista procedere,
inde quoque aliquos tam nefanda quam gravia peccare.
Neque enim confessio immunem facit ab insidiis
diaboli, aut contra tentationes et pericula et incursus
atque impetus saeculares adhuc in saeculo
positum perpetua securitate defendit. Caeterum numquam
in confessoribus fraudes et stupra et adulteria
postmodum videremus, quae nunc in quibusdam videntes
ingemiscimus et dolemus. Quisquis ille confessor
est, Salomone major aut melior aut Deo charior
non est: qui tamen quamdiu in viis Domini ambulavit,
tamdiu gratiam quam de Domino fuerat consecutus
obtinuit; postquam dereliquit Domini viam, perdidit
et gratiam Domini. Et ideo scriptum est: Tene
quod habes, ne alius accipiat coronam tuam [(Apoc. III,
11)]
. Quod utique Dominus non minaretur auferri posse
coronam justitiae, nisi quia, recedente justitia, recedat
necesse est et corona.
XXI.
Confessio exordium gloriae est, non meritum
jam coronae; nec perficit laudem, sed initiat dignitatem.
Cumque scriptum sit, Qui perseveraverit usque
in finem, hic salvus erit [(Matth. X, 22)]
, quidquid ante
finem fuerit gradus est quo ad fastigium salutis ascenditur,
non terminus quo jam culminis summa teneatur.
Confessor est; sed post confessionem periculum
majus est, quia plus adversarius provocatus est: confessor
est; hoc magis stare debet cum Domini Evangelio
per Evangelium gloriam consecutus a Domino.
Ait enim Dominus: Cui multum datur, multum quaeritur
ab eo; et cui plus dignitatis adscribitur, plus de
illo exigitur servitutis [(Luc. XII, 48)]
. Nemo per confessoris
exemplum pereat, nemo injustitiam, nemo
insolentiam, nemo perfidiam de confessoris moribus
discat. Confessor est. Sit humilis et quietus, sit in