PL 4, col. 561
Ad Demetrianum (Cyprianus Carthaginensis), J. P. Migne
In English: An Address to Demetrianus 23 · An Address to Demetrianus 22 · An Address to Demetrianus 24
ipsorum [(Ezech. IX, 4)]
. Et quod ad passionem et
sanguinem Christi pertineat hoc signum, et ille salvus
atque incolumis reservetur quisquis in hoc signo
invenitur, item Dei testimonio comprobatur dicentis: Et erit sanguis in signo
vobis super domos in quibus
vos eritis; et videbo sanguinem, et protegam vos,
et non erit in vobis plaga diminutionis cum percutiam
terram Aegypti [(Exod. XII, 13)]
. Quod ante occiso
agno praecedit in imagine, impletur in Christo, secuta
postmodum veritate. Ut illic, percussa Aegypto, Judaicus
populus evadere non nisi sanguine et signo agni
potuit, ita et, cum vastari coeperit mundus et percuti,
quisquis in sanguine et signo Christi inventus fuerit,
solus evadet.
XXIII.
Respicite itaque, dum tempus est, ad veram
et aeternam salutem; et quia jam mundi finis in
proximo est, ad Deum mentes vestras Dei timore
convertite. Nec vos delectet in saeculo inter justos et
mites impotens ista et vana dominatio, quando et
in agro inter cultas et fertiles segetes lolium et avena
dominetur. Nec dicatis mala accidere quia dii vestri
a nobis non colantur, sed sciatis hanc irae Dei esse
censuram, ut qui beneficiis non intelligitur, vel plagis
intelligatur. Deum vel sero quaerite, quia 224 jam pridem
per Prophetam Deus praemonens hortatur et dicit: Quaerite Deum, et vivet anima vestra
[(Psal. LXVIII, 33)]
.
Deum vel sero cognoscite, quia Christus adveniens
hoc admonet et docet dicens: Haec est autem vita
aeterna, ut cognoscant te solum verum Deum et quem
misisti Jesum Christum [(Joan. XVII, 3)]
. Credite illi
qui omnino non fallit; credite illi qui haec omnia futura
praedixit; credite illi qui credentibus praemium
vitae aeternae dabit; credite illi qui incredulis aeterna
supplicia gehennae ardoribus irrogabit.
XXIV.
Quae tunc erit fidei gloria, quae poena perfidiae,
cum judicii dies venerit? quae laetitia credentium,
quae moestitia perfidorum, noluisse istic prius credere,
et ut credant jam redire non posse? Cremabit addictos