PL 4, col. 596
De mortalitate (Cyprianus Carthaginensis), J. P. Migne
In English: On the Mortality 20 · On the Mortality 21
revelatum est, quam frequenter atque manifeste
de Dei dignatione praeceptum est ut contestarer assidue
et publice praedicarem fratres nostros non esse
lugendos accersitione Dominica de saeculo liberatos,
cum sciamus non eos amitti sed praemitti, recedentes
praecedere, ut proficiscentes, ut navigantes
solent, desiderari eos debere, non plangi, nec accipiendas
esse hic atras vestes, 235 quando illi ibi
indumenta alba jam sumpserint, occasionem dandam
non esse gentilibus ut nos merito ac jure reprehendant
quod quos vivere apud Deum dicimus, ut extinctos
et perditos lugeamus, et fidem quam sermone
et voce depromimus cordis et pectoris testimonio
non probemus. Spei nostrae ac fidei praevaricatores
sumus; simulata, ficta, fucata videntur esse quae
dicimus. Nihil prodest verbis praeferre virtutem et
factis destruere veritatem.
XXI.
Increpat denique apostolus Paulus et objurgabat
et culpat si qui contristentur in excessu suorum: Nolumus,
inquit, ignorare vos, fratres, de dormientibus,
ut non contristemini sicut et caeteri qui spem
non habent. Si enim credimus quia Jesus mortuus est
et resurrexit, sic et Deus eos qui dormierunt in Jesu
adducet cum illo [(I Thessal. IV, 13, 14)]
. Eos contristari
dicit in excessu suorum qui spem non habent.
Qui autem spe vivimus et in Deum credimus et Christum
passum esse pro nobis et resurrexisse confidimus,
in Christo manentes, et per ipsum atque in
ipso resurgentes, quid aut ipsi recedere istinc de saeculo
nolumus, aut nostros recedentes quasi perditos
plangimus ac dolemus, ipso Christo Domino et Deo
nostro monente ac dicente: Ego sum resurrectio et