PL 4, col. 605

De opere et eleemosynis (Cyprianus Carthaginensis), J. P. Migne

In English: On Works and Alms 4 · On Works and Alms 3 · On Works and Alms 5

IV.
Numquam denique, fratres dilectissimi, admonitio
divina cessavit et tacuit quominus in Scripturis
sanctis tam veteribus quam novis semper et ubique
ad misericordiae opera Dei populus provocaretur;
et canente atque exhortante Spiritu sancto, quisquis
ad spem regni coelestis instruitur, facere eleemosynas
jubetur. Mandat et praecipit Esaiae Deus: Exclama,
inquit, in fortitudine, et noli parcere. Sicut tuba exalta
vocem tuam, et annuntia plebi meae peccata ipsorum et
domui Jacob facinora eorum [(Isa. LVIII, 1)]
. Et cum
peccata eis sua exprobrari praecepisset, cumque eorum
facinora pleno indignationis impetu protulisset, dixissetque
eos nec, si orationibus et precibus et jejuniis
uterentur, satisfacere pro delictis posse, nec, si in cilicio
et cinere volverentur, iram Dei posse lenire,

in novissima tamen parte, demonstrans solis eleemosynis
Deum posse placari, addidit dicens: Frange
esurienti panem tuum, et egenos sine tecto induc in domum
tuam. Si videris nudum, vesti eum, et domesticos
seminis tui non despicias. Tunc erumpet temporaneum
lumen tuum, et vestimenta tua cito orientur, et praeibit
ante te justitia, et claritas Dei circumdabit te. Tunc
exclamabis, et Deus exaudiet te. Dum adhuc loqueris
dicet: Ecce adsum [(Ibid., 7-9)]
.
V.
Remedia propitiando Deo ipsius Dei verbis
data sunt, quid deberent facere peccantes magisteria
divina docuerunt, operationibus justis Deo satisfieri,
misericordiae meritis peccata purgari. Et apud Salomonem
legimus: Conclude eleemosynam in corde pauperis,
et haec pro te exorabit ab omni malo. Et iterum:
Qui obturat aures ne audiat imbecillum, et ipse
invocabit Deum, et non erit qui exaudiat eum
(Prov. XXI,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.