PL 4, col. 606

De opere et eleemosynis (Cyprianus Carthaginensis), J. P. Migne

In English: On Works and Alms 5 · On Works and Alms 6

13). Neque enim promereri misericordiam Domini
poterit qui misericors ipse non fuerit, aut impetrabit
de divina pietate aliquid in precibus qui ad precem
pauperis non fuerit humanus. Quod item in Psalmis
Spiritus sanctus declarat et probat dicens: Beatus qui
intelligit super egenum et pauperem, in die mala liberabit
eum Dominus [(Psal. XL, 2)]
. Quorum praeceptorum
memor Daniel, cum rex Nabuchodonosor adverso
somnio territus aestuaret, pro avertendis malis
ad divinam opem impetrandam remedium dedit dicens: Propterea, rex, consilium meum placeat tibi, et
peccata tua eleemosynis redime et injustitias tuas miserationibus
pauperum, et erit Deus parcens
peccatis tuis [(Dan. IV, 24)]
.
Cui rex non obtemperans, adversa
quae viderat et infesta perpessus est: quae evadere et

vitare potuisset, si peccata sua eleemosynis redemisset.
Raphael quoque angelus paria testatur, et ut eleemosyna
libenter ac largiter fiat hortatur dicens: Bona
est oratio cum jejunio et eleemosyna: quia eleemosyna
a morte liberat, et ipsa purgat peccata [(Tob. XII, 8)]
.
Ostendit orationes nostras ac jejunia minus posse nisi
eleemosynis adjuventur, deprecationes solas parum
ad impetrandum valere, nisi factorum et operum
accessione 239 satientur. Revelat Angelus et manifestat
et firmat eleemosynis petitiones nostras efficaces
fieri, eleemosynis vitam de periculis redimi, eleemosynis
animas a morte liberari.
VI.
Nec sic, fratres charissimi, ista proferimus ut
non quod Raphael angelus dixit veritatis testimonio
comprobemus: in Actibus Apostolorum facti fides

posita est, et quod eleemosynis, non tantum a secunda,
sed a prima morte animae liberentur gestae et

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.