PL 4, col. 612
De opere et eleemosynis (Cyprianus Carthaginensis), J. P. Migne
In English: On Works and Alms 14 · On Works and Alms 15
tuae, et collyrio inunge oculos tuos ut videas [(Apoc. III, 17, 18)]
.
Qui ergo locuples et dives es, eme
tibi a Christo aurum ignitum, ut, sordibus tuis tamquam
igne decoctis, esse aurum mundum possis, si
eleemosynis et justa operatione purgeris. Eme tibi
albam vestem, ut qui secundum Adam nudus fueras
et horrebas ante deformis, indumento Christi candido
vestiaris. Et quae matrona in Ecclesia Christi locuples
et dives es, inunge oculos tuos, non stibio diaboli,
sed collyrio Christi; ut pervenire ad videndum
Deum possis, dum Deum et operibus et 242 moribus
promereris.
XV.
Caeterum, quae talis es, nec operari in Ecclesia
potes. Egentem enim et pauperem non vident oculi
tui superfusi nigroris tenebris et nocte contecti.
Locuples et dives es, et Dominicum celebrare te
credis, quae corban omnino non respicis, quae in