PL 4, col. 613
De opere et eleemosynis (Cyprianus Carthaginensis), J. P. Migne
In English: On Works and Alms 15 · On Works and Alms 16
Dominicum sine sacrificio venis, quae partem de
sacrificio quod pauper obtulit sumis. Intuere in
Evangelio viduam praeceptorum coelestium memorem,
inter ipsas pressuras et angustias egestatis
operantem, in gazophylacium duo quae sola sibi
fuerant minuta mittentem: quam cum animadverteret
Dominus et videret, non de patrimonio sed de animo
opus ejus examinans, et considerans non quantum
sed ex quanto dedisset, respondit et dixit: Amen
dico vobis quoniam vidua ista plus omnibus misit in
dona Dei. Omnes enim isti ex eo quod abundavit illis
miserunt in dona Dei, haec autem de inopia sua omnem
quemcumque habuit victum misit [(Luc. XXI, 3)]
.
Multum beata mulier et gloriosa, quae etiam antediem
judicii judicis meruit voce laudari. Pudeat divites
sterilitatis atque infidelitatis suae. Vidua, et vidua
inops rebus, dives in opere invenitur. Cumque
universa quae dantur pupillis et viduis conferantur,
dat illa quam oportebat accipere; ut sciamus quae
poena sterilem divitem maneat, quando hoc ipso documento
operari etiam pauperes debeant. Atque, ut
intelligamus haec opera Deo dari et eum quisquis
haec faciat Dominum promereri, Christus illud Dei
dona appellat, et in dona Dei viduam duos quadrantes
misisse significat, ut magis ac magis possit esse manifestum
quia qui miseretur pauperis Deum foenerat.
XVI.
Sed nec illa res, fratres charissimi, a bonis
operibus et justis refraenet et revocet Christianum,
quod excusari se posse aliquis existimet beneficio