PL 4, col. 614
De opere et eleemosynis (Cyprianus Carthaginensis), J. P. Migne
In English: On Works and Alms 16 · On Works and Alms 17
filiorum, quando in impensis spiritalibus Christum
cogitare, qui accipere se professus est, debeamus,
nec conservos liberis nostris sed Dominum praeferamus,
ipso instruente et monente: Qui diligit, inquit, patrem aut matrem super me, non est me dignus; et
qui diligit filium aut filiam super me, non est me dignus [(Matth. X, 37)]
.
Item in Deuteronomio, ad corroborationem
fidei et dilectionem Dei, paria conscripta
sunt: Qui dicunt, inquit, patri aut matri, Non novi te,
et filios suos non agnoverunt, hi custodierunt praecepta
tua, et testamentum tuum servaverunt [(Deut. XXXIII, 9)]
.
Nam, si Deum toto corde diligimus, nec parentes nec
filios Deo praeferre debemus. Quod et Joannes in
Epistola sua ponit, charitatem Dei apud eos non
esse quos videamus operari in pauperes nolle: Qui
habuerit, inquit, substantiam mundi, et viderit fratrem
suum desiderantem, et clauserit viscera sua, quomodo charitas
Dei manet in illo [(Joan. III, 17)]
? Si enim Deus
eleemosynis pauperum foeneratur, et cum datur minimis
Christo datur, non est quod quis terrena coelestibus
praeferat nec divinis humana praeponat.
XVII.
Sic vidua illa, in tertio Regnorum libro, cum,
in siccitate et fame consumptis omnibus, de modico
farre et oleo quod superfuerat fecisset subcinericium
panem, quo absumpto moritura cum liberis esset,
supervenit Helias, et petiit sibi prius ad edendum
dari; tunc quod superfuisset, inde illam cum filiis suis
vesci. Nec obtemperare illa dubitavit, aut Heliae filios
mater in fame et egestate praeposuit. Fit immo in conspectu