PL 4, col. 619

De opere et eleemosynis (Cyprianus Carthaginensis), J. P. Migne

In English: On Works and Alms 22 · On Works and Alms 23

XXIII.
Quid ad haec respondemus, fratres charissimi?
Sacrilega sterilitate et quadam tenebrarum
nocte coopertas divitum mentes qua ratione defendimus,
qua excusatione purgamus, qui diaboli servis
minores sumus, ut Christo pro pretio passionis et
sanguinis vicem nec in modicis rependamus? Praecepta
ille nobis dedit, quid facere servos suos oporteret
instruxit, operantibus praemium pollicitus, 245 et
supplicium sterilibus comminatus, sententiam suam
protulit, quid judicaturus sit ante praedixit. Quae potest
excusatio esse cessanti, quae defensio sterili,
nisi quod non faciente servo quod praecipitur, Dominus
faciet quod minatur, qui et dicit: Cum venerit
Filius hominis in claritate sua, et omnes Angeli cum eo,
tunc sedebit in throno claritatis suae: et colligentur

ante eum omnes gentes, et segregabit eos ab invicem,
quemadmodum pastor segregat oves ab haedis, et statuet
oves ad dexteram suam, haedos autem ad sinistram.
Tunc dicet rex iis qui ad dexteram suam erunt: Venite,
benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis
paratum est ab origine mundi. Esurivi enim, et dedistis
mihi manducare; sitivi, et potastis me; hospes fui, et
adduxistis me; nudus, et vestistis me; infirmatus
sum, et visitatis me; in carcere fui, et venistis ad me.
Tunc respondebunt ei justi dicentes: Domine, quando
te vidimus esurientem et pavimus, sitientem et potavimus?
quando te vidimus hospitem, et adduximus, nudum,
et vestivimus? quando autem te vidimus infirmari et in carcere, et venimus ad te? Tunc respondens rex
dicet eis: Amen dico vobis, quamdiu fecistis uni horum

ex fratribus meis minimis, mihi fecistis. Tunc dicet et
illis qui ad sinistram ejus erunt:
Discedite a me, maledicti,
in ignem aeternum quem paravit Pater meus diabolo
et angelis ejus. Esurivi enim, et non dedistis mihi
manducare; sitivi, et non potastis me; hospes fui, et
non adduxistis me; nudus, et non vestistis me; infirmus
et in carcere, et non visitastis me. Tunc respondebunt
et ipsi dicentes: Domine, quando te vidimus esurientem
aut sitientem aut hospitem aut nudum aut infirmum aut
in carcere, et non ministravimus tibi? Et respondebit
illis: Amen dico vobis, quamdiu non fecistis uni ex
minimis his, neque mihi fecistis. Et abibunt isti in ambustionem
aeternam, justi autem in vitam aeternam [(Matth. XXV, 31-46)]
.
Quid potuit nobis majus Christus
edicere? Quomodo magis potuit justitiae ac misericordiae

nostrae opera provocare, quam quod praestari

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.