PL 4, col. 620

De opere et eleemosynis (Cyprianus Carthaginensis), J. P. Migne

In English: On Works and Alms 24 · On Works and Alms 23 · On Works and Alms 25

dixit sibi quicquid egenti praestatur et pauperi, et se
dixit offendi nisi egenti praestatur et pauperi? ut qui
respectu fratris in Ecclesia non movetur, vel Christi
contemplatione moveatur, et qui non cogitat in labore
atque in egestate conservum, vel Dominum cogitet
in ipso illo quem despicit constitutum.
XXIV.
Et idcirco, fratres charissimi, quibus metus
in Deum pronus est, et, spreto calcatoque jam
mundo, ad superna et divina animus erectus est, fide
plena, mente devota, operatione continua promerendo
Domino obsequium praebeamus. Demus
Christo vestimenta terrena, indumenta coelestia recepturi:
demus cibum et potum saecularem, cum
Abraham et Isaac et Jacob ad convivium coeleste
venturi. Ne parum metamus, plurimum seminemus.

Securitati ac saluti aeternae, dum tempus est, consulamus,
Paulo apostolo admonente et dicente: Ergo,
dum tempus habemus, operemur quod bonum est ad
omnes, maxime autem ad domesticos fidei. Bonum autem
facientes non deficiamus; tempore enim suo metemus [(Gal. VI, 10)]
.
XXV.
Cogitemus, fratres dilectissimi, quid sub
Apostolis fecerit credentium populus, quando inter
ipsa primordia majoribus virtutibus mens vigebat,
quando credentium Fides novo adhuc fidei calore fervebat.
Domicilia tunc et praedia venundabant, et
dispensandam pauperibus quantitatem libenter ac
largiter Apostolis offerebant, terreno patrimonio vendito
atque distracto, fundos illuc transferentes ubi
fructus caperent possessionis aeternae, illic comparantes

domos ubi inciperent semper habitare. Talis
tunc fuit in operationibus cumulus, qualis 246 in
dilectione consensus, sicut legimus in Actis Apostolorum: Turba autem eorum qui crediderant anima ac
mente una agebant: nec fuit inter illos discrimen ullum,
nec quicquam suum judicabant ex bonis quae eis erant,
sed fuerunt illis omnia communia
[(Act. IV, 32)]
. Hoc
est nativitate spiritali vere Dei filios fieri, hoc est
lege coelesti aequitatem Dei Patris imitari. Quodcumque
enim Dei est, in nostra usurpatione commune est,
nec quisquam a beneficiis ejus et muneribus arcetur,
quominus omne humanum genus bonitate ac largitate
divina aequaliter perfruatur. Sic aequaliter dies
illuminat, sol radiat, imber rigat, ventus aspirat; et
dormientibus somnus unus est, et stellarum splendor

ac lunae communis est. Quo aequalitatis exemplo qui

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.