PL 4, col. 624

De bono patientiae (Cyprianus Carthaginensis), J. P. Migne

In English: On the Advantage of Patience 3 · On the Advantage of Patience 4

Deo virtus ista communis. Inde patientia incipit,
inde claritas ejus et dignitas caput sumit. Origo et
magnitudo patientiae Deo auctore procedit. Diligenda
res homini quae Deo chara est: bonum quod amat
majestas divina commendat. Si dominus nobis et
pater Deus est, sectemur patientiam domini pariter
et patris: quia et servos oportet esse obsequentes,
et filios non decet esse degeneres.
IV.
Qualis vero in Deo et quanta patientia, 248 quod,
in contumeliam suae majestatis et honoris instituta
ab hominibus profana templa et terrena figmenta
et sacra sacrilega patientissime sustinens, super bonos
et malos aequaliter facit diem nasci et lumen solis
oboriri, et cum imbribus terras rigat, nemo a
beneficiis ejus excluditur quominus justis similiter

et injustis indiscretas pluvias largiatur! Videmus inseparabili
aequalitate patientiae nocentibus et innoxiis,
religiosis et impiis, gratias agentibus et ingratis,
Dei nutu tempora obsequi, elementa famulari,
spirare ventos, fontes fluere, grandescere copias
messium, fructus maturescere vinearum, exuberare
pomis arbusta, nemora frondescere, prata florere.
Et cum crebris immo continuis exacerbetur
offensis Deus, indignationem suam temperat, et praestitutum
semel retributionis diem patienter exspectat.
Cumque habeat in potestate vindictam, mavult diu
tenere patientiam, sustinens scilicet clementer et
differens, ut, si fieri potest, multum malitia protracta
aliquando mutetur, et homo in errorum et
scelerum contagione volutatus vel sero ad Deum

convertatur, ipso monente et dicente: Nolo mortem
morientis, quantum ut revertatur et vivat [(Ezech.
XXXIII, 11)]
. Et iterum: Revertimini ad me, dicit Dominus [(Malach. III, 7)]
.
Et iterum: Revertimini ad
Dominum Deum vestrum, quoniam misericors et pius
et patiens et multae miserationis, et qui sententiam flectat
adversus malitias irrogatas (Joel II, 13).
Quod item beatus apostolus Paulus commemorans et
peccatorem ad poenitentiam revocans, proponit et dicit:

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.