PL 4, col. 648

De zelo et livore (Cyprianus Carthaginensis), J. P. Migne

In English: On Jealousy and Envy 14 · On Jealousy and Envy 15

cum ipso in gloria [(Coloss. III, 1-4)]
. Qui ergo in
Baptismo secundum hominis antiqui peccata carnalia
et mortui et sepulti sumus, qui regeneratione coelesti
Christo consurreximus, quae sunt Christi et cogitemus
pariter et geramus, sicut idem Apostolus docet
rursus et monet dicens: Primus homo de terrae
limo, secundus homo de coelo. Qualis ille de limo, tales
et qui de limo; et qualis coelestis, tales et coelestes. Quomodo
portavimus imaginem ejus qui de limo est, portemus
et imaginem ejus qui de coelo est [(I Cor. XV,
47-49)]
. Imaginem autem coelestem portare non possumus,
nisi in eo quod esse jam coepimus, Christi
similitudinem praebeamus.
XV.
Hoc est enim mutasse quod fueras et coepisse
esse quod non eras, ut in te divina nativitas luceat,

ut ad Patrem Deum deifica disciplina respondeat, ut
honore et laude vivendi Deus in homine clarescat,
ipso exhortante et monente et eis qui se clarificant
vicem mutuam pollicente: Eos, inquit, qui clarificant
me clarificabo; et qui spernit me spernetur [(I Reg.
II, 30)]
. Ad quam clarificationem formans nos ac
praeparans Dominus et Filius Dei similitudinem Dei
Patris insinuans in Evangelio suo dicit: Audistis quia
dictum est: Diliges proximum tibi, et odio habebis inimicum tibi. Ego autem dico vobis: Diligite inimicos
vestros, et orate pro his qui vos persequuntur, ut sitis
filii Patris vestri
qui in coelis est, qui solem suum oriri
facit super bonos et malos, et pluit super justos et injustos [(Levit. XIX; Matth. V, 43-45)]
.
Si hominibus
laetum est et gloriosum filios habere consimiles, et

tunc magis generasse delectat si ad patrem lineamentis
paribus soboles subsiciva respondeat, quanto
major in Deo Patre laetitia est cum quis sic spiritaliter
nascitur, ut in actibus ejus et laudibus divina
generositas praedicetur? Quae justitiae palma est, quae
corona, esse se talem de quo Deus non dicat: Filios
generavi et exaltavi, ipsi autem spreverunt me.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.