PL 4, col. 649

De zelo et livore (Cyprianus Carthaginensis), J. P. Migne

In English: On Jealousy and Envy 15 · On Jealousy and Envy 16

[(Isa. I, 2)] .
Collaudet te potius Christus et invitet ad
praemium dicens: Venite, benedicti Patris mei, percipite
regnum quod vobis paratum est ab origine mundi [(Matth. XXV, 34)]
.
XVI.
His meditationibus corroborandus est animus,
fratres dilectissimi, ejusmodi exercitationibus
contra omnia diaboli jacula firmandus. Sit in manibus
divina lectio, in sensibus Dominica cogitatio: oratio
jugis omnino non cesset: salutaris operatio perseveret.
Spiritalibus semper actibus occupemur, ut
quotiescumque inimicus accesserit, quoties adire tentaverit,
et clausum adversum se pectus inveniat et
armatum. Non enim christiani hominis corona una
est quae tempore persecutionis accipitur: habet et
pax coronas suas, quibus de varia et multiplici congressione

victores, prostrato et subacto adversario,
coronantur. Libidinem subegisse continentiae palma
est. Contra iram, contra injuriam repugnasse corona
patientiae est. De avaritia triumphus est pecuniam
spernere. Laus est fidei fiducia futurorum mundi
adversa tolerare. Et qui superbus in prosperis non
est, gloriam de humilitate consequitur. Et qui ad
pauperum fovendorum misericordiam pronus est,
retributionem thesauri coelestis adipiscitur. Et qui
zelare non novit, quique, unanimis et mitis, fratres

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.