PL 4, col. 650

De zelo et livore (Cyprianus Carthaginensis), J. P. Migne

In English: On Jealousy and Envy 16 · On Jealousy and Envy 17

suos diligit, dilectionis et pacis praemio honoratur.
In hoc virtutum stadio quotidie currimus, ad has justitiae
palmas et coronas sine intermissione temporis
pervenimus.
XVII.
Ad quas ut pervenire tu etiam possis, qui
fueras zelo et livore possessus, omnem illam malitiam
qua prius tenebaris abjice, ad viam vitae aeternae
vestigiis salutaribus reformare. 261 Evelle de pectore
tuo spinas et tribulos, ut te Dominicum semen fertili
fruge locupletet, ut divina et spiritalis seges in copiam
foecundae messis exuberet. Venena fellis evome,
discordiarum virus exclude, purgetur mens quam
serpentinus livor infecerat, amaritudo omnis quae intus
insederat Christi dulcedine leniatur. Si de sacramento
crucis et cibum sumis et potum, lignum quod

apud merrham profecit in imagine, ad saporis dulcedinem
tibi in veritate proficiat ad mulcendi pectoris
lenitatem, nec ad medelam prosperandae valitudinis
laborabis. Unde vulneratus fueras, inde curare.
Ama eos quos ante oderas, dilige illos quibus injustis
obtrectationibus invidebas. Bonos imitare, si sectari
potes. Si autem eos sectari non potes, collaetare
certe et congratulare melioribus. Fac te illis adunata
dilectione participem, fac te consortio charitatis
et fraternitatis vinculo cohaerentem. Dimittentur tibi

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.