PL 4, col. 651

De zelo et livore (Cyprianus Carthaginensis), J. P. Migne · Epistola de exhortatione martyrii (Cyprianus Carthaginensis), J. P. Migne

In English: On Jealousy and Envy 17 · On Jealousy and Envy 18 · Exhortation to Martyrdom, Addressed to Fortunatus pref.1

debita quando et ipse dimiseris; accipientur sacrificia
tua cum pacificus ad Deum veneris: sensus atque
actus tui divinitus dirigentur quando ea quae divina
et justa sunt cogitaveris, sicut scriptum est: Cor viri cogitet justa, ut a Domino dirigantur gressus
ejus
[(Prov. XVI, 9)]
.
XVIII.
Habes autem multa quae cogites. Paradisum
cogita, quo Cain non ingreditur, qui zelo fratrem
peremit [(Gen., IV)] . Cogita coeleste regnum, ad quod
non nisi concordes atque unanimes Dominus admittit.

I.
DESIDERASTI, Fortunate carissime, ut, quoniam
persecutionum et pressurarum pondus incumbit, et in
fine atque in consummatione mundi antichristi
tempus infestum appropinquare jam coepit, ad praeparandas
et corroborandas fratrum mentes de divinis
Scripturis hortamenta componerem, quibus milites

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.