PL 4, col. 652

De zelo et livore (Cyprianus Carthaginensis), J. P. Migne · Epistola de exhortatione martyrii (Cyprianus Carthaginensis), J. P. Migne

In English: On Jealousy and Envy 18 · Exhortation to Martyrdom, Addressed to Fortunatus pref.1 · Exhortation to Martyrdom, Addressed to Fortunatus pref.0

Cogita quod filii Dei hi soli possint vocari qui
sint pacifici, qui nativitate coelesti et lege divina ad
similitudinem Dei Patris et Christi respondeant adunati.
Cogita sub oculis Dei nos stare, spectante ac
judicante ipso conversationis ac vitae nostrae curricula
decurrere, pervenire nos tunc demum posse ut
eum videre contingat, si ipsum nunc videntem delectemus
actibus nostris, si nos dignos gratia ejus et
indulgentia praebeamus, si, placituri semper in regno,
in hoc mundo ante placeamus.

Christi ad coeleste et spiritale certamen animarem.
Obtemperandum fuit desiderio tuo tam necessario,
ut, quantum sufficit mediocritas nostra auxilio
divinae inspirationis instructa, quasi arma ac munimenta
quaedam pugnaturis fratribus de praeceptis Dominicis
promerentur. Parum est enim quod Dei plebem

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.