PL 4, col. 768

Testimonia adversus Judaeos (Cyprianus Carthaginensis), J. P. Migne

In English: Three Books of Testimonies Against the Jews 3.63 · Three Books of Testimonies Against the Jews 3.62 · Three Books of Testimonies Against the Jews 3.64

iterum: Nescitis quoniam corpora vestra membra
Christi sunt? Auferens membra Christi, faciam membra
fornicariae? Absit. Aut nescitis quia qui conglutinatur
fornicariae unum corpus sunt? Erunt enim duo in
una carne. Qui autem se conjunxerit Domino, unus
spiritus est [(Ibid. VI, 15-17)] . Item ad Corinthios secunda: Nolite conjungi cum infidelibus. Quae autem
participatio est justitiae et iniquitati? aut quae est communicatio
luci
ad tenebras [(II Cor. VI, 14)] ? Item de
Salomone in Basilion tertio: Et averterunt uxores
alienigenae cor ejus post deos suos [(III Reg. XI, 4)] .
CAP. LXIII. - GRAVE DELICTUM ESSE FORNICATIONIS.
In Epistola Pauli ad Corinthios prima: Omne
delictum quodcumque fecerit homo extra corpus est.

Qui autem fornicatur, in corpus suum peccat. Non
estis vestri. Empti enim estis pretio magno. Clarificate
et portate Dominum in corpore vestro [(I Cor. VI,
18-20)] .
CAP. LXIV. - QUAE SUNT CARNALIA QUAE MORTEM PARIANT, ET QUAE SPIRITALIA QUAE AD VITAM DUCANT.
Paulus ad Galatas: Caro concupiscit adversus spiritum,
et spiritus adversus carnem. Haec enim invicem
adversantur sibi, ut non quae vultis ipsa faciatis.
Manifesta sunt autem facta carnis; quae sunt, adulteria,
fornicationes, immunditiae, spurcitiae, idololatriae,
veneficia, homicidia, inimicitiae, contentiones, aemulationes,
animositates, provocationes, simultates,
dissensiones, haereses, invidiae, ebrietates, comessationes,

et his similia. Quae praedico, quia qui talia agunt,
regnum Dei non possidebunt. Fructus autem spiritus

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.