PL 4, col. 828
De disciplina et bono pudicitiae (Auctor incertus), J. P. Migne · De aleatoribus (Auctor incertus (Cyprianus Carthaginensis)), J. P. Migne
auriga, ultra concessas corporis metas extollentes
se carnis impetus, coelestium praeceptorum
habenis reflectat; ne ultra terminos suos currus iste
corporis raptus, in periculum suum secum et ipsum
rapiat aurigam. Sed inter haec, immo et ante haec,
contra turbas et vitia omnia de divinis castris auxilium
petendum est: solus enim potens est Deus qui homines
dignatus est facere, et plena hominibus auxilia
praestare. Ego pauca dictavi, quoniam non est propositum
volumen scribere, sed allocutionem transmittere.
Vos Scripturas aspicite, exempla vobis de ipsis
praeceptis hujus rei majora conquirite. Fratres charrissimi,
bene valete.
II.
Ideo sal terrae dicimur, ut ex nobis omnis fraternitas
coelesti sapientia saliatur. Nam cum dicat: Sal autem
si fatuatum fuerit, nihil valebit nisi ut projiciatur
foras et conculcetur ab hominibus; hoc veremur et timemus,
ne in Ecclesia securi, quod nobis sacerdotalis
dignitas tradita est negligentes, juxta quosdam
fratres inertes reperiamur: aut dum falsam communicationem
damus, id quod cum honore de Dei dignatione
percepimus, indignante Domino et exprobrante
amittamus; dicit enim Scriptura divina; Vae
erit pastoribus. Quod si ipsi pastores negligentes
reperti fuerint, quid respondebunt Domino pro