PL 4, col. 937

De revelatione (Auctor incertus), J. P. Migne · Computus de Pascha (Auctor incertus (Cyprianus Carthaginensis)), J. P. Migne

elevatis Felix pretiosissimis margaritis, capite scilicet
Joannis Baptistae et reliquiis sociorum ejus beatorum
martyrum Innocentium; cum hymnis et laudibus
psallentium dirigit chorum.
VII.
Quo audito, cunctus exercitus qui in castris
erat, quasi unus vir ei obviam processit numero triginta
millia virorum. Exsequias vero mortuorum qui
in praelio corruerant, secum deferentes, petebant auxilium
de coelo a Domino per praecursorem suum
Joannem, ut cujus reliquiae deportarentur divina gratia
manifestare dignaretur; promittentes se tantam
fidem habere, ut quidquid peteretur, sanctus Joannes
Domino annuente tribuere posset: apprehendentesque
sportellam, in qua beati Joannis Baptistae caput
continebatur, singulis feretris imposuerunt, mortuos

tangentes. Miro atque inaestimabili modo, mox ut tetigit
ossa jacentium, vita per mortuum mortuis reddita
est. Surrexerunt autem eadem hora ab officio
funeris, viginti viri tam celeriter ac si a somno essent
excitati; et qui a flentibus amicis portabantur ad tumulandum,
iisdem gaudentibus ad vitam redeunt.
Videns autem rex Pipinus et cunctus exercitus magnalia
quae circa eos Dominus gesserat per praecursorem
suum Joannem Baptistam; plaudentes manibus
benedicebant Dominum, qui fecit mirabilia in coelo
et in terra. Vir autem Domini Felix et socii ejus gaudio
repleti, una cum rege Pipino et exercitu ejus,
levantes caput beati ac praecellentissimi praecursoris
Christi Joannis Baptistae et beatorum Innocentium,
cum gaudio et laetitia iter agere coeperunt. Cumque

nulla mora fieret in eundo, pervenerunt ad quamdam
villam, quae appellatur Vultronia. Cumque ibidem
paulisper quievissent, obvius eis quidam caecus factus
est, qui statim sanus effectus est per beatissimi Praecursoris
merita. Cumque de eodem loco eis moveri
placuisset, arripiunt iter per viam quae ducit ad paludem
cognomine Mathevallis. Cumque eis aliquantulum
ibi requiescere placuisset, ecce quidam debilis
pedibus qui se erigere omnino nequibat, rependo se
trahens obviam eis processit. Qui invocans meritum
beati Joannis, ita redditus est sanitati, ut firmus et
stabilis sine dolore incederet cum turbis.
VIII.
Jamque propinquantes ad locum quo tendebant,
super fluvium Vultroniae ad palatium nomine

Cum reverendus admodum Johannes Fell, episcopus
Oxoniensis, nuper a me petierit ut tractatum
hic sequentem (qui Cypriani perhibetur esse,
estque cum reliquis Cypriani jam edendus) perlegerem,
et saltem numeros (quos depravatos esse suspicatus

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.