PL 4, col. 940
Computus de Pascha (Auctor incertus (Cyprianus Carthaginensis)), J. P. Migne
indicata tamen codicis ms. lectione, ut, si quis inde
rectius conjecerit, id ipsi liberum foret. Atque haec
sunt quae jam ante aliquot menses monenda duxi.
Postquam haec ita absolveramus, ipsique typothetae
suos composuerant typos, mox prelo subjiciendos,
spes facta est ex Remensi codice apographum
hunc delatum iri. Monuit itaque reverendus
episcopus prelum sufflaminandum, atque exspectandum
donec apportaretur ille apographus: quod
post aliquot septimanas factum est, favore reverendi
doctissimique viri P. Mabillon, ordinis Benedictini,
cum hoc titulo: Caecilii Cypriani de Pascha
computus inchoat.; et hoc praemisso lemmate,
Ex ms. C. Bibliothecae S. Remigii Rem. olim
LXXI notato, nunc vero 133. Hunc nacti apographum,
cum nostro contuli; reperique sic a nostro
variantem ut in notis monemus; nec minus
mendosum. Id saltem bene contigit ut non semper
eodem loci mendosus fuerit uterque codex, sed nunc
ex illo noster, nunc ille ex nostro corrigendus. Atque
id porro quod plurimis in locis, quae ex
conjecturis sive Usserii, sive Galei, sive nostris,
emendaveram, codex hic confirmat. Quo casu, omissis
conjecturis illis, autoritatem hujus codicis inter variantes
lectiones cito; nec conjecturas interpono, nisi
cum uterque codex videtur vitiosus. Numerique, in
hoc comparent soli Romani, quales in altero (sed pro mille), non Indici, nec parentheseos notae:
atque interstinctionum nescio an ulla habita est in
autographo ratio. Pro Calendis habetur Kl., quippe
in veteri scriptione K pro Ca scribi solebat, ut krus pro
carus, etc. In apographo altero habetur quidem
Kal., sed ab exscriptore credo substitutum,
qui non erat de singulis litterarum apicibus sollicitus,
ipsa verba exhibere contentus; quod in utroque
apographo contigisse suspicor. Litteris autem U, G,
W, notas et conjecturas designo Usserii, Galei et
nostras: litterisque C, R, codices Cottonianum et
Rhemensem, saltem nostros inde descriptos apographos.
Quae adhuc supersunt menda (supersunt enim)
tuo, lector, arbitratui permitto, ipsumque sive de
conjecturis nostris, sive de ipso opere, ejusve auctore,
judicium. Vale. Vicesimo secundo die julii,
anno aerae Dionysianae, 1682.
INCIPIT EXPOSITIO BISSEXTI. ALITER, CAECILII CYPRIANI DE PASCHA COMPUTUS INCHOAT.
et aestuantes, non in secularibus, sed in sanctis et