PL 4, col. 946

Computus de Pascha (Auctor incertus (Cyprianus Carthaginensis)), J. P. Migne

recte diviserint in XI et XIX: undecim scilicet
in communi anno retrorsum computantes, et ad idus
martii pervenientes, decem et novem in priorem
illum annum quo embolismus incurrit immittentes,
et usque ad idus april. devenientes. In hoc erraverunt,
ut dixi, cum vere primum diem novi mensis
comprehendere non potuerunt. Quae res sic modo
vere ostensa demonstrabitur, cum in ipso Pinace a
nobis composito, nullus annus fallere invenietur.
Volentes igitur hunc mensem vero ostendere, unde
incipiat et ubi finiat, revertamur ad Genesim, quae
retulit nobis ipsum Deum divisisse inter primum
diem et primam noctem. Unde recognoscimus,
et inter secundum et inter tertium diem et noctem,
neminem alium nisi ipsum Deum divisisse,

et sic a quarta die hoc officium soli et lunae injunxisse.
Ipsa sunt enim duo luminaria majora,
de quibus ait Deus: « Fiant luminaria in firmamento
coeli sicut appareant super terram, et dividant
inter diem et noctem; et sint in signis, in temporibus,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.