PL 4, col. 947

Computus de Pascha (Auctor incertus (Cyprianus Carthaginensis)), J. P. Migne

et in diebus, et in annis; et sint in splendore
in firmamento coeli, ita ut luceant super
terram. Et sic est factum. Et fecit Deus duo luminaria
majora, luminare majus, initium diei; et luminare
minus, initium noctis, » etc. Haec sunt autem
duo luminaria, quae non tantum hoc officium acceperunt,
ut dividant inter diem et noctem; sed et
ut sint in signis et in temporibus et in diebus et
in annis.
Propter hoc ergo Hebraei tunc qui digni fuerunt,
Spiritu Dei edocti, singulos quoque annos secundum
lunae cursum computaverunt. Et, ut ad cursum
solis occurrerent inter sexdecim annos, mensis primi
dies XXX, in duas partes, non aequaliter sed
secundum rationem diviserunt; sicut superius diximus

nostros antecessores quidem, secundum Hebraeos,
recte divisisse in XI et XIX; diem autem
primum mensis primi non comprehendisse et ideo
errasse. Qui dies primus novi mensis secundum
cursum lunae duodecies decrescentis recognoscitur
XVI kl. april. In quo talis, eadem hora,
inventa est luna, qualis ante annum fuit V kl. april.
facta. Cujus anni dies Hebraei numerant CCCLIV
usque in XVII kl. aprilis. Qui autem secundum
cursum solis computant, post undecim dies et
quartam diei, VI kl. april. suppletis diebus CCCLXV
et quarta diei, annum consummasse inveniunt, et
sic primum diem novi mensis venturi V kl. april.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.