PL 4, col. 957
Computus de Pascha (Auctor incertus (Cyprianus Carthaginensis)), J. P. Migne
Dominus: Sic tradam regem Juda, et principes
ejus, et residuos in Hierusalem, qui derelicti
sunt in terram istam, et eos qui habitant
in Aegypto; et dabo eos in dispersionem in
omnia regna terrae, et in opprobrium, et in parabolam,
et in odium, et in execrationem, in
omni loco quo eos expulero; et immittam in eos
famem, et mortem, et gladium, donec deficiant a
terra quam dedi eis. »
Undecimo itaque anno Sedeciae suppleti sunt
ab Exodo anni mille et sex. Et tunc populus Judaeorum,
qui legem non observaverat, sed potius
contra voluntatem Dei filios suos idolis immolaverat,
et ipse captivus agitur; et civitas eorum quae synagogae
portaverat typum succensa ab adversariis eradicatur;
et templum illud quod in mysterio Adae
fuerat fabricatum, et ipsum a fundamentis subvertitur,
et ad planum redigitur. Et sic nobis qui in novissimis
diebus credere praevidebamur, magnum, ut
dixi, sacramentum demonstrabatur. Etenim, si meruerat
ipse populus et civitas exterminari, quid
templum Dei admiserat ut hoc pateretur? nisi quia
vere constat id factum, ut dixi, in mysterio ejus
qui prior legem Dei transgressus est, et fuit pater
omnium peccatorum: et ideo non solum Adae
oportebat subveniri, sed et omnibus peccatoribus
qui filii fidei Abrahae futuri praevidebantur, merito
et ipsi civitati et templo priusquam subverteretur,
post annos LXX restituto, repromittebatur. Et hoc
erat quod jam tunc ab initio saeculi in Abraham
patrem fidei demonstrabatur: qui cum supplesset a
die nativitatis suae annos LXX, non potuit de terra
sua exire, nisi in signo Pentateuchi, cujus universa
mandata populus Israel non erat observaturus,