PL 4, col. 958

Computus de Pascha (Auctor incertus (Cyprianus Carthaginensis)), J. P. Migne

adjicerentur et anni V, et sic credens Deo, reputaretur
ei justitiam. Hic est itaque Abraham de
quo superius diximus, quod LXXV annorum crediderit
vocatus. Ad quos LXXV annos adjicitur
unus annus, et fiunt LXXVI. Quis autem hic qui adjicitur
annus? Ille scilicet qui de semine ejus agnus
anniculus immaculatus est dictus. Igitur, de mille
et sex deducamus LXXVI, et remanent anni
DCCCCXXX; quibus suppletis, Adam functus est
vita.
Post haec autem demonstremus captivitatis tempus,
annorum LXX. Suppletis enim ab Exodo usque
ad Jechoniam annis DCCCCLXXXXV, adjiciamus
XI Sedeciae, qui anni undecim in corpore LXX
annorum computantur. Quo autem modo videamus.

Ex quo capta est Hierusalem, ipse Sedecias,
ut diximus, annis XI. Post quem Nabuchodonosor,
qui eum in terra Chaldaeorum vinctum duxit,
annis XXV. Ulemaradan, annis XII. Balthasar
annis IV. Et Darius Cyri filius, annis XVIII.
Fiunt in se anni LXX. Et sic Cyrus suscepit
regnum Medorum et Persarum.
Ipse est Cyrus cujus in principio regni, cum thesauris
domus Dei, reversus est populus Judaeorum
in terra sua. Ex quo tempore oportet nos
hebdomadas computare. De quibus Angelum Dei
meminimus Danieli dixisse: « LXX hebdomades
breviatae sunt super populum tuum et super civitatem
illam sanctam, ut consummetur peccatum, et ut
signentur peccata et deleatur injustitia, et expientur

injustitiae, et ut reducatur justitia aeterna, et ut
signetur visio et prophetia, et ut ungueatur Sanctum
sanctorum. Et cognosces et intelliges ab exitu
sermonis, ut respondeatur et ut aedificetur Hierusalem

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.