PL 4, col. 960

Computus de Pascha (Auctor incertus (Cyprianus Carthaginensis)), J. P. Migne

« Et super illud sanctum execratio vastationum, et
usque ad consummationem temporis consummatio
dabitur super hanc vastationem. »
Post haec revertamur ad VII, et sic ad LXII
hebdomadas. Quae septem hebdomadae continent
annos XLIX; quibus suppletis, illo in tempore et
Hierusalem restituta cognoscebatur, et platea per
medium ejus aedificata considerabatur, murus in circuitu
civitatis ipsius erectus, illa omnia quae intus
erant fortiter tuebatur. In qua civitate templum
illud quod in similitudine Adae fuerat destructum;
in nomine ejus iterum per XLVI annos est aedificatum,
et in sacramento Spiritus sancti oleo est
unctum; quomodo ab Angelo fuerat dictum. Ut
consummetur visio et prophetia et ungueatur

sanctum sanctorum. Ipsum autem fuit sanctum
sanctorum in imaginem hominis unctum, quod
cum ipsa civitate, pro infidelitate Judaeorum ab
ipso Domino nostro iterum temporibus Vespasiani
est exterminatum. Sic fuerat enim in eodem capitulo
quod exponimus scriptum, « et post LXII hebdomadas
disperibit unctio, et judicium non est in
eo, et civitatem et illud sanctum corrumpet cum
illo duce qui veniet, et excidentur in cataclysmo,
et usque ad finem belli breviati exterminii. Excidentur,
inquit, in cataclysmo. » De quibus hoc
dixit? Utique de ipsis Judaeis, qui, post adventum
Christi, in illa obsidione et expugnatione Vespasiani
excisi et ejecti sunt de civitate sua, in qua
jam non redeunt nec in ipsa fine belli breviati.

Quod estautem hoc bellum breviatum? nisi Antichristi
regnum quod exsurgere habet contra populum
Christianorum. Ipsi sunt dies de quibus ait
Dominus in Evangelio: « Et nisi abbreviati essent
dies illi, non liberaretur omnis caro. »

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.