PL 4, col. 961

Computus de Pascha (Auctor incertus (Cyprianus Carthaginensis)), J. P. Migne

Restitutum est ergo templum in nomine protoplasti,
qui dictus est Adam, sicut superius diximus,
annis XLVI. Sic autem ostenditur in nomine
Adam: cum apud Graecos prima littera nominis ejus
dicatur alpha μία, secunda autem delta τέσσαρες,
iterum alpha μία, quarta my τεσσαράκοντα, et fit numerus
sex et quadraginta. Qui numerus annorum sic
comprehendetur. Cum a die illo quo reversus est
in terra sua Judaeorum populus, regnavit Cyrus
Persarum annis XXXI: post quem Cambyses annis
IX, et impleti sunt XXXX. Post annos autem
XL, regnat Smerdis Magus mensibus septem;
qui menses a nobis non computantur; quare?
quoniam in septimo mense Cyri fundamenta templi
posuerunt, et exinde usque ad annum secundum

Darii opus in eo non confecerunt. Tunc prophetant
Aggaeus et Zacharias; per quos exhortatus est
eos Dominus, et unanimes accesserunt, et in quadriennio
residuum opus templi consummaverunt.
Quod ipsum quidem in primo libro Esdrae manifeste
demonstratur, quod sexto anno Darii templum
Dei sit per omnia consummatum. Ad XL adjiciamus
Darii VI, et fiunt XL et VI. Quibus annis
adjecti sunt tres in mysterio passionis et resurrectionis
Christi, et impleta est hebdomada septima.
Et tunc platea et templum et murus et ipsa civitas,
quadragesimo et nono anno suppleto, per omnia
perfecta et munita demonstrabatur. Sed hoc
totum opus in sacramento Ecclesiae perficiebatur.
Denique videamus quid ipsi XLIX anni significent.

Non sine causa enim Deus voluit in septem hebdomadibus
tam magnum, id est propheticum opus
consummari. Hoc autem modo propheticum
fuisse intelligitur: cum de XLIX annis, in nomine
Jesu Christi, decem et octo segregantur, et
remanent XXXI: quibus suppletis, Christus Jesus
propter credentium salutem passus est et resurrexit,
et per semetipsum omnia perfecta ostendit; et templum

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.