PL 4, col. 962

Computus de Pascha (Auctor incertus (Cyprianus Carthaginensis)), J. P. Migne

quod non humanis sed suis sacris manibus,
secundum imperium Patris sui, formavit, non oleo
sed spiritu Dei unxit; et civitatem, id est Ecclesiam,
lapidibus sanctificatis aedificavit, et in ipsa plateam
constituit. Platea autem est via recta et plana, in
qua ambulantes perveniunt ad vitam aeternam. Huic
civitati fortem et inexpugnabilem murum, id est
sanctum nomen suum, constituit: per quod nomen
omnes adversarios pedibus ejus subjicit. Ecce,
Dei gratia, quam praeclara et admirabilia nobis
ostensa sunt per annos XLIX. Qui anni e contrario
infidelibus, et persecutionem servis Dei facientibus,
magnam demonstrant superventuram calamitatem.
Qua autem ratione videamus. Hic
enim mundus in quo justi et injusti ab initio saeculi

conversantur, sex diebus est consummatus; quibus
suppletis, benedictus est dies septimus; ille
scilicet superventurus sabbati aeterni. In his itaque
diebus ab initio, non tantum diabolo et angelis
ejus, sed et omnibus peccatoribus a Deo ignis est
praeparatus. In cujus flamma uri ille Finaeus dives
ab ipso Dei Filio est demonstratus. Hic est gehennae
ignis; in cujus similitudine caminus imperio
regis septies tantum incensus per XL et IX
cubita excrevit, et adversarios Ananiae, Azariae
et Misahel consumpsit, et ipsos tres pueros a
Dei Filio protectos (in mysterio nostro qui sumus tertium
genus hominum), non vexavit, suppletis
itaque XLIX annis, post LXX captivitatis,
facti sunt anni CXIX. Qui CXIX anni conjunguntur

illis qui ab Exodo usque ad Jechoniam
computati sunt anni DCCCCXCV, et fiunt in se anni
usque ad Hierusalem restitutam, suppleta septima
septimana, anni I CXIIII.
Septima autem septimana suppleta, necesse est
nos ad LXII hebdomades converti: quae
continent annos CCCCXXXIV. Quibus suppletis
oportuit Christum secundum carnem nasci. De quo

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.