PL 40, col. 1010

De cognitione verae vitae (Auctor incertus (Augustinus Hipponensis); Auctor ince

longitudine aeris circumscribitur, corpus est;
sed ratio docuit animam incorpoream esse, id est,
nec corpus nec aliquod membrum habere; igitur
constat eam esse illocalem. Non enim spatium aeris,
ut corpus, occupat, nec corpus, ut aqua utrem, implet;
sed ut calor toto igni illocaliter inest, ita anima
totum corpus illocaliter implet. Ignis quidem est visibilis,
sed calor invisibilis et sensibilis, et quodam
modo ignem vivificans: ita anima invisibilis, sed
sensibilis, visibile corpus quadam occulta vi sensificat
et vivificat. Haec est quoque passibilis: omne
enim quod moerore afficitur, passibile est: sed anima
dum suae voluntatis compos non efficitur, dolore
moestitiae afficitur; igitur passibilis esse convincitur.
Ab hac quantitas excluditur: dum nec altitudine vel
latitudine aut longitudine metitur, nec sex circumstantias,
scilicet ante et retro, dextrum et sinistrum,
sursum et deorsum, se includere patitur. Qualitas
etiam formae et coloris ab hac secernitur, dum nulla
forma vel humani corporis, vel ullius coloratae rei
illi adscribitur. Haec est memorialis, quia praeterita
recolit. Est rationalis, quia praesentia discernit. Est
intellectualis, quia futura intelligit. Hanc immortalem
hinc esse constat, quod memoriam sui apud posteros
perenniter durare laborat.
CAPUT VI. Angeli quid sint. An sint. Quid agant. Notitiae eorum et nostrae discrimen.
Angelus autem spiritus
est substantia incorporea, invisibilis, sensibilis,
rationalis, intellectualis, immortalis; bonorum lucida
et impassibilis, malorum tetra et passibilis. Sed videndum
utrum aliqua substantia talis in rebus creatis
esse credatur, cum a nobis minime videatur. Angelos
esse ipsa insensibilia probant, quae tam certam sui
motus legem observant. Omne quippe quod movetur,
aut motum a se habet aut aliunde: sed omne quod
motum a se habet, est sensibile, ut anima; quod
aliunde, insensibile, ut corpus. Quod si sol, luna et
sidera per se moventur, sensu vel ratione vigere videntur:
quae tam certa tempora, tam certa coeli spatia
custodiunt, et quodam modo suum intellectum huic
mundo lumine vel signis innuunt. Sed qui ea rationalia
vel saltem sensibilia corpora arbitratur, jure
sensu carens, inter irrationabilia computatur. Cum
autem vere sint corpora visibilia, sed motu carentia,
utputa insensibilia, et tamen moveantur; constat profecto
quod aliunde moveantur. Restat igitur ea per
angelica ministeria moveri. Similiter ventos, pluvias,
grandines, fulgura, tonitrua, tempestates, auras jussu
Dei per illos regi qui dubitat, ea sensibilia putat: sed
hunc ratio stultum cum insensibilibus probat. Bruta
quoque animalia usibus humanis per illos obsecundare
vel adversari qui non credunt, aut illa per rationis
intellectum haec facere credunt, longe a ratione
recedunt. Sed et cuncta quae in rebus insensibilibus,
vel creaturis sensibilibus geruntur, per illos administrari
qui ambigit, multum a luce veritatis desipit.
Igitur constat angelos vere esse, et cuncta nobis occulta
patenter nosse. Sed hoc differt inter illorum et
nostram scientiam, quod ipsi omnes causas rerum
antequam eveniant praesciunt; nos autem vix et cum
magno labore investigamus eas, postquam res in actu
constant.
CAPUT VII. Deus quid sit. Quod sit. Quod sit veritas, vita, sapientia, justitia et aeternitas.
Porro summus
spiritus, sicut a nullo intellectu valet proprie
cogitari, ita nulla definitione poterit proprie determinari.
Sed quia intellectualis mens eum utcumque
agnoscere anhelat, haec aenigmatica definitio ei interim
sufficiat. Deus spiritus est essentia invisibilis,
omni creaturae incomprehensibilis, totam vitam, totam
sapientiam, totam aeternitatem simul essentialiter
possidens: vel ipsa vita, ipsa sapientia, ipsa
veritas, ipsa justitia, ipsa aeternitas existens, omnem
creaturam instar puncti in se continens.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.