PL 40, col. 1011

De cognitione verae vitae (Auctor incertus (Augustinus Hipponensis); Auctor ince

Si autem aliquis insipiens tantum desipiat, ut Deum
esse diffidat: hunc solum vere esse, et alia omnia ab
ipso habere esse hac ratione colligat. Omnis substantia
aut per se subsistit, aut per aliud; sed hunc mundum
non subsistere qui contendit, hic fatuus in nihilum
tendit. Mundum autem non per se subsistere
constat, dum eum coepisse ratio doceat; partibus
enim constat. Omne autem quod partibus conjungitur
vel in partes resolvitur, ab aliquo utique conjunctionem
vel resolutionem patitur. Mundus ergo non per
se subsistit; et ideo sequitur quod creatura sit. Creatura
autem ad aliquid, scilicet ad creatorem refertur.
Solus igitur Creator per se ipsum et in se ipso existit:
omnis autem creatura per ipsum subsistit. Si enim
ab alio esse habet, tunc id Deo majus est a quo hoc
habet; quod Deo inconveniens est. Et cum nihil
praeter Creatorem et creaturam existat, si Deus per
se ipsum non habet esse, necessitate consequitur ut
per creaturam existat; quod inconvenientissimum est.
Amplius, substantia mundi in diversa genera et in
differentes species dividitur, et in his singulis bonum
invenitur. Omne enim utile, bonum: universa quippe
utilia considerantur, et ideo singula bona comprobantur.
Omne autem bonum aut per se bonum est,
aut per aliud. Sed diversa bona participatione unius
boni bona esse necesse est; diversitas quippe recipit
magis et minus. Nam quantum ad genus, lapis est
minus bonum, qui tantum est, et non vivit; lignum
magis bonum, quod crescendo vivit; equus illo melius,
qui vivit et sentit; homo illo praestantius, qui
vivit, sentit, et ratione discernit. Restat igitur his
maxime et summe bonum, de quo omnibus inferioribus
profluat bonum: et hoc bonum est Deus, de quo
quasi de fonte cuncta bona profluunt, et in eumdem
cuncta refluunt.
Hic solus vere est; et ideo veritas est. Omne enim
quod est, verum est; quod vero non est, falsum est;
sed Deus vere est, igitur veritas est. Creatura autem
ei collata quasi non est: et idcirco quasi falsitas
ad veritatem est. Omne enim quod ex nihilo esse coepit,
in nihilum redigi poterit: sed omnis creatura ex
nihilo a Deo producta, ad aliquid esse est perducta:
igitur si ei comparatur, nihil esse comprobatur. Nulla
ergo mens Deum esse dubitat, per quem alia cuncta
esse considerat. Hujus essentia est vita. Omne enim
quod est, aut vivit aut vita caret; omne autem quod
vivit, aut per se vivit aut per aliud: sed Deus per se
ipsum et in se ipso vivit, et aliis omnibus vivere tribuit;
igitur vera est vita et vitalis veritas. Se ipsum
quoque et totam facturam suam sapit et intelligit, cui
nihil aliud est sapere, quam vivere et esse; igitur sapientia
est. Se ipsum etiam et omnem creaturam diligit;
quia justitia est: et hanc justitiam non aliunde
accipit; igitur justitia et dilectio existit. Initio et fine
caret, praeteritum et futurum non habet; igitur aeternitas
est.
CAPUT VIII. De claritas qui cognoscenda. Anima quaeque toto mundo major. Magnitudo intellectualis. Claritas Dei qui cogitanda.
Cum itaque ratio Deum veraciter
esse probaverit, et hunc vitam, sapientiam, veritatem,
justitiam et aeternitatem veris assertionibus
essentialiter esse docuerit; restat nunc ut ad hunc quoque
videndum aliquam fenestram aperiat, per quam
mens per quosdam gradus scandens prospiciat, quatenus
regem gloriae in decore suo videre praevaleat.
Pedetentim autem ratio per corporalia gradiatur; ne
infirmus intellectus per ardua nitens, difficultate confractus
relabatur. In primis igitur hunc corporeum solem
mente consideremus, cujus magnitudine totum
mundum calefieri, cujus claritudine totum orbem illuminari
videmus. Post hunc millia millium Angelorum
Deo ministrantium attendamus, quos singulos ratione
monstrante, septies, imo centies sole splendidiores
sciamus; nam hic sol est minister mundi, Angeli

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.