PL 40, col. 1012

De cognitione verae vitae (Auctor incertus (Augustinus Hipponensis); Auctor ince

autem templa Dei. Quantum ergo differt templum
Dei a servo mundi, tantum differt claritas Angelorum
a claritate solis. Deinde decies millies centena sublimium
Angelorum Deo astantium perpendamus, quos
singulos centies, imo millies prae sole clariores pro
certo noscamus. Sicut enim luna stellas, sol lunam in
claritate excellere cernitur; sic quilibet superior ordo
Angelorum inferiorem, ab Angelis usque ad Seraphim,
gloria, dignitate, claritate praecellere creditur. Post
nos innumerabilia millia sanctarum animarum inspiciamus,
quas singulas longe sole lucidiores, Angelis
beatitudine et claritate coaequandas non dubitamus.
Tot et tantis luminibus singulariter consideratis, singulorum
etiam magnitudinem contemplemur; quatenus
ad id quod intueri anhelamus, facilius sublevemur.
Cogitemus itaque animam splendidum ignem,
cujus minima scintilla ratione instruente vincat hunc
solem. Omne enim quod ab alio includitur, minus eo
quod se includit, esse necessitate convincitur; sed cogitatio
animae, quae ejus scintilla est, non solum hunc
solem, sed et totum mundi ambitum brevi spatio includit,
et totus orbis eam minime circumscribit: igitur
constat quamque animam toto mundo longe majorem
fore. Angeli autem sicut ab animabus beatitudine,
ita etiam differunt magnitudine. Hic nemo magnitudinem
corporalis quantitatis intelligat, sed illam
potius intellectualem, quae hunc mundum corporeum,
et cuncta in eo corpora ad parvitatem redigat. Hinc jam
mens se in alta elevet, cor suum quantum potest dilatet,
tot luces inaestimabili claritate, incomparabili
magnitudine resplendentes sub se prospiciat; super se
vero quamdam admirabilem lucem, quae omnium illarum
lucium lux sit, intendat, quae sic super tot et
tantas luces longe refulgeat, sicut sol super omnes stellas
luceat; cujus lucis ineffabilem magnitudinem et admirabilem
pulchritudinem illae tot et tantae luces jugiter
admirentur, et in cujus affluentissimam dulcedinem
indefesse prospicere delectentur. Haec profecto est
lux inaccessibilis, quam inhabitat essentia Dei [(I Tim.
VI, 16)] , solis mundicordibus visibilis. Nullus hic cogitet
luce Deum, quasi tabernaculo hominem circumdatum;
quasi aliud sit Deus qui lucem inhabitet, et
aliud lux quam inhabitet: sed potius ipsam lucem essentiam
Dei sciat, in qua universa bona simul locata
intelligat. Haec est lux quae Angelos et animas in coelis
sua visione satiat. Haec est quae mundicordes per
contemplationem illuminat. Haec est quae solis lucernam
in mundo commorantibus, ut candelae lumen in
carcere positis praestitit; qua de tenebris ad lucem,
de morte ad vitam, de exsilio ad patriam remeare possint.
Ergo in oratione taliter mens vestra Deum meditetur,
taliter intentio vestra imaginem ejus contempletur,
scilicet talem lucem, quae sic super solem, ut
sol super candelam, resplendeat; immortalem, quae
sic super innumera Angelorum et animarum millia
prae sole centies splendida, ut sol super sidera, refulgeat.
Unde dicitur Pater luminum in Canonica Jacobi: Omne datum optimum et omne donum perfectum
desursum est descendens a Patre luminum
(Jacobi
I, 17). Non multum quippe a veritate aberrat qui
talem Dei imaginem ante oculos cordis in oratione
versat.
CAPUT IX. Visionis beatae Dei variorum nominum ratio. Qualiter sancti in oratione cogitandi.
Haec praesens
visio Dei facie ad faciem regnum coelorum vocatur;
quia extra hoc corporeum coelum, imo extra omnem
locum, Angeli et justi, qui coeli nominantur, hac
visione fruuntur. Idcirco etiam quamvis Deus in omnibus
creaturis essentialiter manere credatur, proprie
in coelis, id est, in justis habitare praedicatur; quia
ipsi inhabitationem ejus fruendo sentiunt, et eum omnibus
rebus inesse gaudentes conspiciunt; quem sibi
minime adesse cognoscunt, qui terrena diligunt. Sicut

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.