PL 40, col. 1015

De cognitione verae vitae (Auctor incertus (Augustinus Hipponensis); Auctor ince

genuerit. Igitur Pater nunquam sine Filio
exstitit.
CAPUT XIII. Cur hic Filius, non filia.
DISC. Qua
similitudine splendor aeternae lucis Filius vocatur, et
non filia?
MAG. Quia per omnia similitudo Patris in eo exprimitur,
unde et similitudo ejus dicitur. Nihil
enim in rebus creatis ad integrum ejus similitudinem
servat a quo nascitur. Capilli namque a capite
nati sunt capiti dissimiles, poma ab arboribus nata
sunt illis dissimilia, lana dissimilis ovibus; fetus
animalium, vel ipsi filii hominum, non per omnia
similes qualitati genitorum. Hic autem per omnia gignenti
est simillimus; et ideo verissime non filia,
sed filius.
CAPUT XIV. Quare Verbum. Verbi etymon.
DISC.
Qua autem habitudine Filius Verbum vocatur?
MAG. Tripliciter verbum intelligitur. Verbi gratia,
cum hoc verbum, Homo, ore profertur; aut cum
idem verbum, Homo, absque motu linguae in corde
formatur; aut cum res ipsa, quam significat illud
verbum, Homo, qualis sit in intellectu cogitatur.
Hoc tertio modo Deus Verbum suum genuit, cum
se ipsum cogitando dixit. Et quia totam mundi formam
eadem cogitatione dixit, ideo dicitur, quod
omnia in Verbo suo fecerit: unde et de creatione
mundi legitur, Ipse dixit, et facta sunt [(Psal. XXXII,
9)]
. Nihil enim est aliud Filius vel Verbum Dei, quam
cogitatio vel ars vel sapientia ejus. Nempe cum nos
aliquam rem cogitamus, ipsius rei imaginem in cogitatione
nostra formamus: sic Deus cum se ipsum cogitavit,
similem sui per omnia imaginem formavit;
et ideo hoc Verbum imago vel similitudo Dei dicitur,
sed nihil aliud nisi eadem essentia exprimitur. Unde
et hoc verbum dicitur quasi vere bonum.
CAPUT XV. Qui res omnis creata in Verbo vita.
DISC. Quomodo dicitur, Omne quod factum sit, in
ipso vita fuerit? Num lapides qui stolidi sunt, in
verbo Dei vivunt?
MAG. Omnis creatura trifarie subsistere dicitur:
In Deo, in se ipsa, in nobis. In Deo vita immutabilis,
in se ipsa substantia commutabilis, in nobis
similitudo rerum imaginabilis. Verbi gratia, lapis in
se ipso est substantia mutabilis, quia in calcem convertibilis,
in nostra cogitatione similitudo lapidis,
in arte Dei essentia interminabilis vitae durabilis.
Cum enim artifex domum facere cogitat, jam domus
in ipsa arte vivit, quam postmodum manus aedificat.
Sed illa quam manus erigit, corruet; illa vero quae
in arte vivit, permanet. Nihil quippe aliud est ars
quam anima, et anima nihil aliud quam vita: sic
Verbum Dei nihil aliud est quam ars ejus, et ars nihil
aliud est quam ipsa vita; et in hac cuncta immutabiliter
permanebunt, quae in substantia sui mutabilia
deficiunt.
CAPUT XVI. Qui solum Verbum incarnari potuit.
DISC. Cum evidens ratio idem Verbum cum Patre et
Spiritu sancto, unam individuam substantiam inexpugnabiliter
probaverit, quomodo solum incarnari potuit?
Si enim a Patris et Spiritus sancti essentia est
separatum, et sic singulariter inhumanatum; constat
profecto quod Patris et Filii et Spiritus sancti
substantia non sit individua, quae potuit pati separationis
discrimina.
MAG. Sicut sempiterna virtus divinitatis per ea quae
facta conspiciuntur, potest intelligi [(Rom. I, 20)] ;
sic hoc profundum nimis occultum per ea quae in
nobis geruntur, ratione perscrutante poterit inspici.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.