PL 40, col. 1016
De cognitione verae vitae (Auctor incertus (Augustinus Hipponensis); Auctor ince
Notum est enim quod humana mens verbum communis
locutionis ex se cogitando gignit, et idem verbum
in mente et in memoria simul una essentia existit.
Cum vero mens verbum suum aliis innotescere
cupit, cum eadem cogitatione, quae nihil aliud est
quam verbum suum, et cum memoria disponit, quod
idem verbum corpus vocis induit, et auribus audibile,
et cordibus audientium visibile procedit, et etiam
litteris corpus suum ligari et videri permittit; et tamen
invisibile manens, de essentia mentis et memoriae
non recedit. Non ergo mens neque memoria, sed
solum verbum singulariter sonuit per corpus vocis
sensibile; et tamen inseparabiliter mansit in essentia
mentis et memoriae invisibile. Sic summus Pater Verbum
suum se ipsum cogitando genuit, quod in Patris
et Spiritus sancti essentia simul coessentiale subsistit;
sed tamen nec Pater nec Spiritus sanctus,
sed solum Verbum quod est Patris Filius singulariter
humanum corpus induit, sensibile hominibus se
exhibuit, corpus sumptum indigna pati permisit;
ipsum inseparabiliter in essentia Patris et Spiritus
sancti invisibile et impassible permansit.
CAPUT XVII. Cur amor Dei Spiritus et cur sanctus.
DISC. Qua autem similitudine amor Dei Spiritus
nominatur?
MAG. Dei essentiam dixi esse vitam. Vera autem
vita se vivere intelligit; et si se vitam intelligit, se
utique diligit. Dei autem vivere, intelligere, diligere,
nihil est aliud quam existere. Dilectio ergo Dei est
vita, et vita est spiritus. Et quia Deus per dilectionem
cunctis esse vel vivere tribuit, idcirco spiritus
nuncupatur. Ideo autem sanctus additur, quia cuncta
per eum sanctificantur.
CAPUT XVIII. Spiritus sanctus qualiter a Patre et Filio. Quatenus in specie columbae vel ignis.
DISC. Qualiter
probatur hic Spiritus a Patre et Filio procedere?
MAG. Nihil aliud Spiritus sanctus, quam amor Dei
intelligitur, unde et Deus charitas dicitur [(I Joan.
IV, 16)] . Constat autem quia Pater Filium ut se ipsum
diligit, et item Filius Patrem tanquam semetipsum
diligit; vita namque diligit se sapere, et item
sapientia diligit se vivere: vitae autem et sapientiae
probata est una essentia esse. Igitur dilectio vel
amor vel charitas, quod est Spiritus sanctus, in substantia
Patris et Filii coessentialis existit; et ideo ab
utroque aequaliter procedit.
DISC. Si Spiritus sanctus Patri et Filio coessentialis
existit, quomodo ab individua substantia separari
potuit, cum in specie columbae super Dominum [(Matth. III, 16)] ,
vel in forma ignis super Apostolos
apparuit [(Act. II, 3)] .
MAG. Spiritus sancti substantia non est in columbam
vel ignem transmutata, sicut nec Verbi in carnem
transformata: sed Spiritus sanctus columbae corpus
condidit, in quo se ad horam super corpus Verbi
inseparabiliter ad testimonium hominibus visibilem
praebuit, ipse vero invisibilis in essentia Patris et
Verbi inseparabiliter mansit. Animas quoque discipulorum
interius possidens, foris speciem ignis vel
luminis oculis hominum pro signo exhibuit, et tamen
a substantia Patris et Filii non recessit; profecto
insinuans quod Pater et Filius per eum peccata consumunt,
et in eorum amorem hominum corda per
ipsum accendunt; et quod impios per eum ad ignem
judicabunt, justos vero lumine vitae in ipso glorificabunt.
CAPUT XIX. De aequalitate personarum. Cur deitas virtutum vocabulis non colatur.
DISC. Quomodo constat
has personas esse aequales?
MAG. Deus est summa vita, summa sapientia,
summa dilectio. Quantum ergo vita vivit, tantum