PL 40, col. 1017

De cognitione verae vitae (Auctor incertus (Augustinus Hipponensis); Auctor ince

se intelligit et tantum se diligit. Si enim non tantum
se intelligit quantum vivit, nequaquam summa sapientia
erit; et si non tantum se diligit quantum se
intelligit, summa dilectio minime existit. Sed cum
ipsius substantia verissime summum bonum sit;
summa autem vita, et summa sapientia, et summa
dilectio non nisi in summo bono inveniri possit; necessario
sequitur tres personas, Patris gignentis, Filii
geniti, Spiritus sancti procedentis, per omnia esse
aequales, et in una eademque individua substantia
summum bonum existentes.
DISC. Cur in his vocabulis magis deitas veneratur,
cum misericordia et justitia et caeterae virtutes ejus
essentiae assignentur?
MAG. Quia illa sunt ei proprie secundum se substantialia,
ista vero secundum nos ei accidentalia.
Misericors namque inde dicitur, non quod miserum
cor habeat; sed omnem miseriam longe a Deo esse
ratio probat. Justum autem humana locutio nominat,
qui bonis bona, malis mala recompensat. Verum quia
Deus miseris in miseriis subvenit, nomen misericordis
vel misericordiae accepit: quamvis si nunquam
aliquis miser fuisset, cui misericordiam impenderet,
non minus tamen in substantia sui ipsa misericordia
existeret. Quia vero justis largitur praemia, injustis
justa irrogat supplicia; juste vocatur justus vel justitia:
tamen si nullus foret cui vel gloriam vel poenam
impenderet, non minus ipse justitia subsisteret.
Sic de caeteris virtutibus sentiendum.
CAPUT XX. Annon aliqui necessario miseri; Deus vero auctor mali. Quod sine miseris justitia et misericordia Dei manifestari queant.
DISC. Hinc maxima videtur
quaestio suboriri. Si misericordia Dei non potuit
dignosci nisi per miseros, nec justitia ejus sciri
nisi per damnandos; videtur inevitabiliter sequi,
quosdam necessario miseros factos, per quos misericordia
Dei revelaretur, et quosdam necessario damnabiles,
per quos justitia Dei manifestaretur. Quod si
ita est, jam frustra praedicabitur malum nihil esse,
cum nihil pejus possit excogitari quam miseria
et damnatio: et si hoc per validissima rationis argumenta
non infirmabitur, jam Deus summum bonum
minime cognoscitur, imo auctor tanti mali convincitur.
Porro si noluit vel non potuit ostendere
suam misericordiam nisi in miseris, justitiam nisi in
damnandis; quis non videat sequi, eum malevolum
vel impotentem; in uno, quod bonum nisi per malum
ostendere noluerit; in altero, quod aliter facere non
potuerit?
MAG. Quis vel demens haec praesumat dicere, misericordiam
et justitiam Dei nisi per miseros et damnandos
manifestari non potuisse, cum manifeste
constet nos occultas divitias non solum per egentes,
sed etiam per abundantes demonstrare posse? Si enim
occultam habuero pecuniam, non ideo necesse erit
quemquam pauperem existere, cui largiendo eam manifestam
faciam, cum idipsum diviti tribuendo facere
queam; sed potius si pauper quilibet existens ad me
venerit, de occulta pecunia ei misericordiam impendi
oportebit. Sicque ejus experientia me largum et locupletem
comprobat; quod idem in divite posse fieri
constat, quamvis pauperis vel divitis scientia aut experientia
nihil mihi utilitatis, utputa omnia bona habenti,
conferat; ipsis autem utilia, imo necessaria me
habere, eis scire et experiri multum expediat. In
hunc quippe modum si nullus aliquando miser vel
damnabilis fuisset, Deus omnipotens misericordiam
et justitiam in angelis et hominibus non minus manifestare
potuisset, de sua videlicet abundantia eis misericorditer
largiendo quod minime haberent; praesertim
cum omnis creatura a se omnino nihil habeat,
sed omnia ab ipso fonte omnium bonorum accipiat,
ac dona sua in suis juste conservando quae ab eo accepissent.
Et ideo non erat necesse ut vel angelus
damnationem ad manifestandam Dei justitiam, vel

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.