PL 40, col. 1018
De cognitione verae vitae (Auctor incertus (Augustinus Hipponensis); Auctor ince
homo miseriam ad declarandam Dei misericordiam
inciderent; cum utrumque in stantibus angelis declaraverit
misericordiam videlicet, eos a lapsu conservando;
justitiam, eis praemia dando. Quia autem libera
voluntate angelus vel homo a Deo apostataverunt,
misericordiam et justitiam, quasi prius occultam,
manifeste experti sunt, dum illum justitia juste
damnavit, istum misericordia misericorditer de miseria
liberavit. Et cum in hac experientia nihil Deo
utilitatis accreverit, in quo plenitudo omnium bonorum
ante omnem creatam creaturam fuerit; sequitur
quod nulla necessitas, sed sola voluntas eos ad miseriam
compulerit.
CAPUT XXI. Mali Deum auctorem non esse, sed ordinatorem. Dei bonitas. Omnipotentia.
Deum autem
non esse auctorem mali hinc aperte constat, quod ipse
omne malum damnat. Porro quod malum non subsistat,
evidens ratio probat. Omnis enim substantia
bona est, sed malum bonum non est; igitur malum
substantia non est, sed privatio boni est. Videtur autem
malum quoddam agendi vel patiendi separabile
accidens; in actu quidem, dum inordinate agitur; in
passione autem, dum inordinata actio bene ordinabitur.
In regno quippe cuncta ordinantis nihil inordinatum
relinquitur. Est autem rectus rationalis creaturae
ordo, ut caduca respuat, mansura appetat;
homines in anima immortales diligat, Deum summum
bonum prae omnibus amans, ejus voluntati obediat.
Sed qui summum bonum contemnunt, caducum mundi
bonum diligunt, socias animas despiciunt, carnis
desideriis obediunt; hi inordinate vivunt, sicque
malum faciunt. Hoc vero malum ordinabitur, dum
haec actio in passionem mutabitur. Nam dum tales et
summo et caduco mundi bono privantur, necesse est
ut asperis, quae blanditiis contraria sunt, afficiantur;
quae tamen in se ipsis non sunt mala, sed patientibus
videntur amara. Igitur per naturam nihil est malum.
Deum autem summum bonum hinc constat, quod
malis et reis, quasi contra justitiam, misericordiam
suam praerogat. Nempe a fonte summi boni talis
justitia manat, qua Deus jure indignis misereri debeat:
qui etiam benevolus in hoc comprobatur, quia
solus tot bonis frui noluit, sed ex nihilo tot substantias
protulit, quibus bona gloriae distribuit. Omnipotens
vero, imo ipsa omnipotentia hinc declaratur,
quod tantam machinam rerum cum omnibus quae sunt,
potuit ex nihilo formare, et omnis creatura eum ad
inconveniens non flectit, sed quidquid est, nutui suo
paret. Ecce tota munitio vestrae propositionis jacet
subruta ariete manifestae rationis.
CAPUT XXII. Unde res creatae. Non ex Dei substantia. Non ex materia sed ex nihilo. Qui tamen non ex nihilo.
DISC. Utile est munimen erroris subrui, et
arcem veritatis construi, cujus fundamentum quia
super omnia creantem stabiliter locasti, superest ut
machinam super originem creaturae consolides, ac
finem mundi initio continuando aedifices, culmenque
in alto regni coelorum consummes. Itaque ratione
probante nobis insinua utrum universitas creaturae
ex Creatoris substantia, an ex aliqua praeexistente
materia, an ex nihilo sit condita.
MAG. Hujus structurae compagem hic artifex corroboravit,
cujus opus nullius augmenti molimen conquassabit.
Ex substantia Creatoris se esse ipsa creatura
negat, et evidens ratio totis armis suis repugnat.
Deus namque est immutabilis, omnis autem creatura
mutabilis: quae si ex immutabili natura processisset,
consequenter et ipsa immutabilis perduraret. Porro
si corruptibilis natura ex Dei substantia prodiit, sequitur
quod Dei essentia corrumpi possit; quam caecae
mentis insaniam jacula rationis confodiunt, et a
praesentia veritatis longe rejiciunt. Quod autem ex
nulla substantiali materia condita sit, hinc constat,
quod nihil praeter Deum fuerit. Restat ergo quod