PL 40, col. 1020
De cognitione verae vitae (Auctor incertus (Augustinus Hipponensis); Auctor ince
et herbae Deum in se sentiunt, dum per eum crescunt
et subsistunt. Lapides vero Deum sibi inesse
sentiunt, dum per eum subsistunt. Daemones sibi
Deum adesse sentiunt, dum per eum vivunt et sentiunt;
sed et in hoc Deum adesse sentiunt, quod justo Dei
judicio mala in poenis luunt. Deus enim justitia est, et
ubicumque justitia exercetur, Deus ibi esse creditur.
Sic denique adest imperator latroni dum eum damnat,
sicut militi cum eum remunerat. Et nemo opinetur
Deum sordes mundi abominari, sed solas peccatorum
sordes noverit eum exsecrari; nec eum ullo
modo posse ulla re commaculari, sicut nec radium
solis ulla immunditia sordidari.
CAPUT XXV. Creaturae etiam sunt in Deo. Objectio solvitur. Carnalis de Deo et mundo cogitatio. Idea sincerior.
Omnis autem creatura in Creatore existere
hinc cognoscitur, quod extra Deum nihil esse creditur;
sed tamen non sic est in eo ut sit ejus substantia
vel pars ejus essentiae, ut cor est in animali vel
pars animalis, sed ut lucernae lumen in sole non est
ejus substantia, neque pars ejus essentiae. At aliquis
stultus hic prorumpit et dicit, Si lapis est in Deo, et
Deus est in lapide, ergo lapis est Deus. Non utique
sequitur, ut omne quod est in altero, sit illud in quo
est; nam vinum est in utre, et tamen non est uter;
sol quoque in speculo, et speculum in sole, et tamen
neutrum est quod aliud. Sicut quilibet Romae positus,
si cogitatione totam civitatem collustraret, totam urbem
cum populo imaginando menti suae includeret; recte
diceretur Roma in ejus anima, et ejus anima in
Roma esse, nec tamen ejus substantia esse: sic profecto
Deus in omni creatura, et omnis creatura in
eo rectissime affirmatur, et tamen neutrum quod est
aliud; sed hic Creator Deus immutabilis, haec creatura
mutabilis verissime praedicatur.
Sed quia nos in tenebris nati sumus, lumen veritatis
videre non possumus. Mundum hunc super abyssum
fundatum, Deum autem cum Angeli in coelo locatum
cogitamus, et extra hunc mundum nihil nisi tenebras
esse putamus. Sed potius visus mentis nostrae magnitudine
verae lucis hebetatur, sicut corporeus oculus
fulgore solis reverberatur, et tenebrae nostrae tantam
claritatem non comprehendunt, et caligante cordis
intuitu eam nos contemplari praepediunt. Nempe totus
hic mundus instar brevissimi puncti intra Deum
colligitur; serenissima autem lux majestatis ejus extra
undique versum in immensum diffunditur. Deus quippe
universa supra et infra, interius et exterius, et in
circuitu essentialiter, replet; et nullius creaturae intellectus
interminabilem ejus substantiam ulla cogitatione
excedit. Hoc iterum infirmum intellectum
scandalizat, et tacitus apud se volutat: Si cuncta in
Deo sunt, ergo et lupi et serpentes imo et daemones
in eo sunt. Hic, ut supra, nulla inconvenientia comprobatur,
dum in his omnibus bonum reperiatur.
Omne autem bonum in Deo est, extra quem nihil est.
CAPUT XXVI. Cur non omnis creatura aequaliter bono fruatur, cum omnis sit in Deo. Quid sit malum pati.
Sed quaeritur, cur aliqua creatura quidquam mali patiatur,
et non potius tota aequaliter bono fruatur, si
Deus, qui est summum bonum, in omni creatura esse
declaratur. Sed sciendum est, quod sicut anima per
totum corpus diffusa, in singulis membris tota consistit,
non tamen singulis membris tota administrationis
suae munera tribuit, sed oculo tantum videre
et non audire, auri autem audire et non videre, et
et caeteris in hunc modum; membrum autem cui donum
vegetationis subtrahit stolidum et inutile in
corpore remanebit, et hoc malum pati vel nihil pati
affirmatur, quia bono privatur: sic Deus per omnia
diffusus in singulis totus consistit, non tamen singulis
cuncta dona gratiae suae tribuit; sed singulis prout
sibi placuerit, lapidi tantum esse et non vivere, arbori
crescendo vivere non sentire, bestiis sentire non discernere,