PL 40, col. 1021

De cognitione verae vitae (Auctor incertus (Augustinus Hipponensis); Auctor ince

Angelis et animabus discernere et immortales
existere. Cui autem aliquid horum subtraxerit,
protinus in corpore universitatis inutile erit. Et cum
ei bonum quod naturae blandum est subtrahitur, mox
ex necessitate amaro quod ei contrarium est afficitur,
ut homines in mundo, daemones in inferno: sicque
malum pati praedicatur, dum bono privatur, sicut caecus
in sole positus tenebras pati dicitur, quia ejus luce
non fruitur. Cur autem Deus illi creaturae dulcedinem
suae praesentiae perfruendam exhibeat, alteri subtrahat,
ratio nullo acumine penetrare praevalet, sed terribilem
Deum in judiciis suis stupet.
CAPUT XXVII. Cur res mutentur, cum sint in immutabili.
Item quaeritur, si Deus in omni creatura, et
omnis creatura in eo est, quomodo aliquid deficiat,
et non potius totum in uno statu permaneat, praesertim
cum immutabilis Deus cuncta contineat. Sed
sciendum est, quod per hoc Creator a creatura discernitur,
dum hic immutabilis, haec autem multum
instabilis cernitur; cuncta autem aeternitatem imitantur,
dum deficiendo, et iterum recrescendo quasi
in circulis existentiae semper rotantur. Quia enim de
nihilo originem sumpserunt, in nihilum recurrere, et
quasi extra Deum exire cupiunt. Sed quia exitum non
inveniunt, quasi in circulos revoluta rursum in esse
redeunt. Coeli quippe et sidera semper in circulos suos
revolvuntur; aquae jugiter fluendo quasi peracto circulo
in fontes suos revertuntur. Arbores, herbae,
animalia, crescendo, senescendo, putrescendo, iterum
recrescendo quodam modo circulose circumaguntur.
Hoc quoque modo cuncta per se in nihilum tendunt,
sed per continentem semper in datam naturam reverti
contendunt. Item quaeritur, si homo in paradiso
perstitisset, utrum haec cuncta ut nunc mutabilia
fuissent? Procul dubio cuncta cum labili tempore, ut
nunc, vices suas crescendo, deficiendo, nascendo,
moriendo servarent; ipse in uno statu stabilis et
dominus omnium perduraret. Quia vero peccando
instabilis exstitit, ipse cum tempore et caducis rebus
labi coepit.
CAPUT XXVIII. An homine non peccante fuissent mutabiles. Quod Deus ubique et quomodo.
Fugatis tenebris
de structura sacrae aedis, jam ad dissolvendas
machinas contra eam erectas accingamur. Deum
alicubi esse substantialiter, et ubique potentialiter,
repugnat firmitati totius jam elaboratae disputationis,
et subruitur impulsu evidentissimae rationis. Si enim
alicubi et non ubique substantialiter est, tunc circumscriptus
est et localis; et si localis est, tunc corpus
est; et si est corpus, concluditur non esse Deus.
Amplius, si Deus loco continetur, tunc locus qui eum
continet, major et melior est illo: major, quia Deum
includit; melior, quia tantum bonum continet. Porro
si in coelo est substantialiter, in mundo autem potentialiter;
tunc aliud est ejus essentia, aliud potentia;
et sequitur quod haec potentia ei ex accidenti evenerit,
quod superius ratio a facie veritatis repulit.
Si autem dimidius est in coelo, et dimidius in mundo;
tunc creatura continet Creatorem, et includit in se
suum factorem. Si autem aliquando est in coelo, aliquando
in mundo; tunc mutabilis convincitur, quia
de loco ad locum movetur. Amplius, si Deus aliquando
est in coelo et non in nundo, tunc ibi tantum
aliquid est ubi ipse est alibi autem nihil est; ubi enim
Deus non est, ibi nihil est. Si vero per singula loca
est divisus, tunc constat partibus; et sequitur quod
sit passibilis qui per loca est divisibilis, sed etiam
solubilis: omne enim quod partibus constat, dissolvi
poterit. Si autem in singulis locis est totus, tunc
tot tota sunt, quot loca; omne enim quod uni loco
totum includitur, ejus nulla pars in alio loco esse
convincitur; et sequitur, quod Deus loco concludatur,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.