PL 40, col. 1022

De cognitione verae vitae (Auctor incertus (Augustinus Hipponensis); Auctor ince

qui cuncta pugillo concludere praedicatur. Quod si per
vices temporum mutatur, et heri in uno, hodie in alio,
cras in tertio loco commoratur; tunc temporalis est:
et jam praeteritum amisit, futurum adhuc non habet,
sed et cuncta accidentia in eum concurrunt.
CAPUT XXIX. Conclusio quaestionum de praesentia Dei. Comparatio.
Hujus falsissimae opinionis machinamenta
facile dissolvunt hujus sacrae turris instrumenta.
Dei potentia nihil est aliud quam ejus essentia:
igitur Deus non alicubi determinate, sed
ubique essentialiter est. Deus quoque immensus est;
locus autem, scilicet spatium quod quodlibet corpus
occupat, altitudine, latitudine, longitudine mensuratur,
et quidquid est locale, per anterius et posterius,
per dextrum et sinistrum, per sursum et deorsum
circumscribitur: Deus ergo nec partim in coelo, nec
partim in mundo; nec aliquando totus in coelo, aliquando
totus in mundo; nec per singula loca divisus,
nec in singulis disjuncte totus; sed extra omnem locum
in se et per se existens, omnem locum replens,
et in se continens, cunctam creaturam penetrans, universa
per substantiam continuans, ubique, scilicet in
omnibus et extra omnia totus, et a nullo loco remotus.
Sicut lumen lucernae in oculis omnium circumstantium
totum lucet, et in se ipso totum manet;
non a se ipso recedit ut ad praesentes perveniat, nec
unum relinquit ut alii luceat, sed potius singulis et
omnibus simul totum lucet, et in se ipso totum manet;
sic Deus ubique et in omnibus est totus, et in se ipso
permanet totus; a se non recedit, sed cuncta in se
colligit.
CAPUT XXX. Qui Christus totus in coelo, totus in virginis utero.
Hinc quaeritur, cum Deus loco non includatur,
quomodo Christus totus in virginis utero,
totus in coelo praedicetur, cum uterus virginis locus
non dubitetur. In coelo fuit totus in Patris essentia,
ut in anima tota sapientia; in virginis utero totus,
ut verbum totum in voce. Deus etenim initio et fine
caret; et ideo aeternus manet. Igitur nec fuit praeteritum,
nec erit futurum recipit, sed extra omne tempus
praesens est, semper ubique existit; unde et Est
cognominatur [(Exod. III, 14)] ; quia aeternitas existens,
omnia tempora disponens, nullo tempore variatur.
En machina vestrae multiplicis propositionis
corruit, quia nullum accidens in Deum concurrit.
DISC. Hujus ruinam non moleste ferimus, sed ad
frangorem ejus potius fautores applaudimus, quia per
hujus casum turris introitum speramus. Sed cum haec
machina sit disjecta, ecce alia stat contra turrim
erecta.
CAPUT XXXI. Quomodo Deus sit solus immortalis. Quomodo solus invisibilis.
Superius dictum est, quod
solus Deus sit immortalis, solus invisibilis. Num Angeli
vel animae mortales sunt, aut Deus est Angelis
invisibilis, de quibus dicitur, quod semper videant
faciem Patris [(Matth. XVIII, 10)] ?
MAG. Mutabilitas est quaedam mortalitas: dum enim
quid de praeterito in futurum movetur, quasi praeterito
moritur. Deus solus est immutabilis, quia nihil
praeteriti ei decedit, nihil futuri accedit, sed quidquid
est vel fuit vel erit, totum sibi semper praesens adest;
et sicut non potest cogitari quod aliquando initium
habuerit, ita quoque non potest cogitari quod unquam
finiri possit. Angeli autem mutabiles sunt, quia
de praeterito in praesens, de praesenti in futurum moventur;
praeterito quippe carent, futurum nondum
habent. Constat enim quod socios angelicos olim
amissos non habent, et quod adhuc consortio sanctorum
in terra peregrinantium carent. Praeterita memoria
recolligunt, futura praesciendo intelligunt. Et sicut
potest cogitari quod aliquando coeperint, ita etiam
potest cogitari quod finiri possint. Sed et cum ipsi
creaturam in se mutabilem considerant, quodam

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.