PL 40, col. 1029

De cognitione verae vitae (Auctor incertus (Augustinus Hipponensis); Auctor ince

corpus, nec spiritualiter, quod non fit nisi per imagines
rebus similes; sed veraciter, quod non fit nisi
ipso intellectu, vidisse cognoscitur. Angeli vel justi
quadam similitudine coeli nuncupantur; quia in secreto
Dei humanis visibus celantur; et e contra daemones
vel impii tenebrae appellantur, quia in tormentis a
nobis occultantur.
CAPUT XLIV. Quid sit regnum coelorum, et quod ubique sit. Cur nos nunc non in coelo. Quid sit in illud intrare. Quid inferri. Ad quid visiones corporeae quibusdam morientibus factae.
Regnum autem coelorum, id
est justorum, non urbium moenia, non possessionum
praedia, non auri et gemmarum copia, non supellex
varia, sed justitia et pax et omnimoda gloria in pleno
gaudio creditur, quod de visione aeternae claritatis, et
de societate Angelorum et sanctorum habetur. Deus
autem aeterna lux, probatus est esse in mundo et
extra mundum, infra et supra et in circuitu, undique
et ubique. Igitur si regnum coelorum talium ratione
demonstrante nihil est aliud quam visio Dei, qui est
fons omnium bonorum; necessario sequitur quod regnum
coelorum sit in hoc mundo, et extra mundum,
et in omni creatura, et extra omnem creaturam: unde
habetis, Regnum coelorum intra vos est [(Luc. XVII,
21)]
; quia nimirum in Deo consistentes, eum in nobis
ipsis, et in omni creatura, et extra omnem creaturam
sicuti est cernimus. Idcirco autem nunc extra
Deum, vel extra regnum coelorum dicimur, quia hac
visione privamur. Eodem modo et miseri tunc a regno
coelorum excludi referuntur, quia eadem visione
ut caeci luce solis privabuntur. Hoc regnum coelorum,
vel hoc gaudium justi intrare scribuntur; quia ineffabile
gaudium non capientes, in eo quodam modo obvolvuntur.
Quod autem animae sursum ad coelum ferri
affirmantur, vel etiam inferri putantur; ad visum nostrum
dicitur, quibus superiora splendore solis lucidiora
noscuntur, et quod aliter non potest haec res
cognosci ab his qui sunt adhuc in carne constituti.
Sane animae carne solutae non loco moventur, nec in
aliquem corporeum locum ducuntur, ut inde Deum
contemplentur; sed mox a corpore sequestratae, Angelis
et sanctis associantur, regno coelorum, quod est
visio Dei, intra mundum et extra et undique sine
mora fruuntur; sicuti caecus in sole positus, si oculi
ejus aperirentur, confestim luce solis frueretur.
Quod autem quibusdam morientibus lux vel formae
Angelorum aut sanctorum ibi videntur, et concentus
harmoniae audiuntur, et ad alta duci cernuntur; hoc
propter viventes fieri non dubitatur, ut in Christiana
religione corroborentur. Porro frivolum videtur, si
animae illocales de hoc mundo extra firmamentum
duci asserantur, quasi ibi sit pulchrius, vel magis ibi
sit Deus, cum potius Deus supra et infra, intra et extra
aequaliter esse non dubitetur, et ejus visio ubique
justis aequaliter adesse comprobetur. Animas vero,
spiritus cum sint incorporei, corporeis locis includi
absurdissimum videtur, praesertim cum omnis locus
altitudine, longitudine, latitudine dimetiatur, hisque
omnibus spiritus carere bene sciatur. In eo quippe illocaliter
manere, et ejus visione frui aestimantur, sicut
scientia in anima illocaliter moratur.
CAPUT XLV. Corporum beatorum gloria et locus. Ictus oculi.
Corpus autem sanctorum resurget spirituale,
quia levitate, velocitate, perspicuitate spiritibus
erit aequale, et omne solidum erit ei penetrabile; sicut
et corpus Domini lapide clausum surrexit, et januis
clausis intravit. Sicut igitur nunc spiritus nullo
corporali loco sustentatur; ita quoque non est necesse
ut spirituale corpus tunc aliquo loco fulciatur.
Non enim insensibile corpus spiritum, sed spiritus
corpus vegetat. Igitur nullus locus spirituale corpus
fulcit, quod omni elemento subtilius erit, sed ut spiritus
illocaliter in summo spiritu Deo subsistit; nisi
forte hoc pro loco accipiatur, quod substantialiter ac
personaliter circumscribitur. Amplius, aut in hoc corporeo

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.