PL 40, col. 1030

De cognitione verae vitae (Auctor incertus (Augustinus Hipponensis); Auctor ince

mundo sancti manentes Deum videbunt, aut
extra mundum erunt. Si extra mundum fuerint, tunc
nulla elementali materia stantes vel sedentes sustentantur,
quia nullum elementum extra mundum comprobatur.
Qui enim terram vel aquam ibi esse credit,
nimis terrenus et fluxus desipit; si autem aerem vel
ignem ibi esse arbitratur, graviter a mobilitate aeris
et ignis ipse instabilis, irrisus computatur. Ergo extra
mundum nulla materiali re fulciuntur, ubi nulla
invenitur. Si autem in hoc mundo erunt, similiter
nulli elemento localiter stando vel sedendo inhaerebunt,
quia aequales Angelis erunt [(Matth. XXII, 30)] .
Cum igitur spirituales sint, in summo spiritu spiritualiter,
non localiter manebunt. Porro illorum corporum
gloria, non ratione, sed sola fide est contemplanda.
Erunt quippe tunc illa corpora ut animus
agilia, ut sol perspicua. Quam cito enim nunc animus
ab Oriente in Occidentem cogitatione pervenit, tam
cito tunc illud corpus illuc pervenire poterit. Hoc
hinc colligitur, quod resurrectio in ictu oculi fienda
legitur [(I Cor. XV, 52)] . Ictus autem oculi est, non
quod oculus aperitur, sed quod aperto oculo objectus
lucis radius conspicitur. Sed revera tantum differt velocitas
illius corporis ab ictu oculi, quantum a corpore
agilitas animi. Hujus etiam corporis claritas est
tanta, quanta et spiritus; non enim est hoc corpus
animae oneri, sed decori, quod nulla corruptibilis
moles aggravat, sed quod angelicae naturae aequalitas
levigat. Hujus quoque claritas tantum solem excellit,
quantum sol in claritate nostrum corpus praecellit.
Sol enim est corpus insensibile, et quamvis immutetur,
tamen nunquam vivificabitur; corpus autem illud
erit sensibile, vitale, et intellectuale. Igitur quantum
differt spiritus intellectualis ab aere insensibili,
tantum differt praeclara claritas illius corporis a claritate
solis.
CAPUT XLVI. De gloria communi ac speciali Sanctorum.
Hinc quaestio non minima occurrit. Cum
enim Dominus dicat, Fulgebunt justi sicut sol [(Matth.
XIII, 43)]
; et Apostolus, Alia claritas solis, alia lunae,
alia stellarum. Stella ab stella differt in claritate; sic
et resurrectio mortuorum [(I Cor. XV, 41)]
: videtur Apostolus
Domino contrarium sentire, videlicet quos hic
velut solem fulgere asserat, ille quosdam velut diversas
stellas, alios velut lunam, alios velut solem splendere
adstruat. Sed sciendum est, quod Dominus gloriam
sanctorum generaliter expressit, Apostolus autem
singulorum gloriam pro meritis distinxit. Ultimus
ergo in regno coelorum ut sol fulgebit, qui tunc
septies clarior quam nunc erit [(Isai. XXX, 26)] . Et in
hac claritate tantum quisque ab alio pro meritis differt,
quantum stella ab stella in claritate differt.
Alii autem hos item diversae claritatis gloria ita
praecellunt, sicut lucifer pleiades, luna luciferum, sol
lunam claritate excellunt. Nos autem omnes tantum
corpus Christi in claritate excedit, quantum Creator
creaturam transcendit; unde et in dextera Dei Patris
sedere scribitur [(Coloss. III, 1)] , quia in gloria divinae
majestatis fulgere creditur. Igitur talis visio et talis
gloria regnum coelorum dicitur, quia soli coeli, id est,
justi hac visione fruuntur; quorum praemium summum
est bonum, in quo habent plenum gaudium de
plenitudine omnium bonorum.
CAPUT XLVII. Quod sancti non de sensibilibus, sed de summo bono delicientur. Caecum coelorum. Catena virtutum.
Concluditur itaque, quod sancti non de sensibilibus
rebus delicientur, sed se in summo bono esse,
et summo bono in omni creatura et extra omnem
creaturam videndo frui glorientur. Si enim quidquam
minus quam summum bonum in praemio acciperent,
adhuc plus appeterent; et consequens esset, quod
plenum gaudium non haberent. Sed cum constet eos
plenum gaudium habere, necessario sequitur eos
summum bonum Deum habere, et de ejus affluentia,
plenitudine omnium bonorum abundare. Quando autem

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.